|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Moyses non fuerit
excellentior omnibus prophetis. Dicit enim Glossa, in principio
Psalterii, quod David dicitur propheta per excellentiam. Non ergo
Moyses fuit excellentissimus omnium.
2. Praeterea, maiora miracula facta sunt per Iosue, qui fecit
stare solem et lunam, ut habetur Iosue X, et per Isaiam, qui fecit
retrocedere solem, ut habetur Isaiae XXXVIII, quam per
Moysen, qui divisit mare rubrum. Similiter etiam per Eliam, de quo
dicitur, Eccli. XLVIII, quis poterit tibi similiter gloriari,
qui sustulisti mortuum ab Inferis? Non ergo Moyses fuit
excellentissimus prophetarum.
3. Praeterea, Matth. XI dicitur quod inter natos mulierum non
surrexit maior Ioanne Baptista. Non ergo Moyses fuit excellentior
omnibus prophetis.
Sed contra est quod dicitur Deut. ult., non surrexit propheta ultra
in Israel sicut Moyses.
Respondeo dicendum quod, licet quantum ad aliquid aliquis alius
prophetarum fuerit maior Moyse, simpliciter tamen Moyses fuit omnibus
maior. In prophetia enim, sicut ex praedictis patet, consideratur et
cognitio, tam secundum visionem intellectualem quam secundum visionem
imaginariam; et denuntiatio; et confirmatio per miracula. Moyses
ergo fuit aliis excellentior, primo quidem, quantum ad visionem
intellectualem, eo quod vidit ipsam Dei essentiam, sicut Paulus in
raptu; sicut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt. Unde
dicitur, Num. XII, quod palam, non per aenigmata Deum videt.
Secundo, quantum ad imaginariam visionem, quam quasi ad nutum
habebat, non solum audiens verba, sed etiam videns loquentem, etiam
in specie Dei, non solum in dormiendo, sed etiam in vigilando. Unde
dicitur Exod. XXXIII, quod loquebatur ei dominus facie ad
faciem, sicut homo solet loqui cum amico suo. Tertio, quantum ad
denuntiationem, quia loquebatur toti populo fidelium ex persona Dei
quasi de novo legem proponens; alii vero prophetae loquebantur ad
populum in persona Dei quasi inducentes ad observantiam legis Moysi,
secundum illud Malach. IV, mementote legis Moysi, servi mei.
Quarto, quantum ad operationem miraculorum, quae fecit toti uni
populo infidelium. Unde dicitur Deut. ult., non surrexit ultra
propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad
faciem, in omnibus signis atque portentis quae per eum misit ut faceret
in terra Aegypti, Pharaoni et omnibus servis eius, universaeque
terrae illius.
Ad primum ergo dicendum quod prophetia David ex propinquo attingit
visionem Moysi quantum ad visionem intellectualem, quia uterque
accepit revelationem intelligibilis et supernaturalis veritatis absque
imaginaria visione. Visio tamen Moysi fuit excellentior quantum ad
cognitionem divinitatis, sed David plenius cognovit et expressit
mysteria incarnationis Christi.
Ad secundum dicendum quod illa signa illorum prophetarum fuerunt maiora
secundum substantiam facti, sed tamen miracula Moysi fuerunt maiora
secundum modum faciendi, quia sunt facta toti populo.
Ad tertium dicendum quod Ioannes pertinet ad novum testamentum, cuius
ministri praeferuntur etiam ipsi Moysi, quasi magis revelate
speculantes, ut habetur II ad Cor. III.
|
|