|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod etiam aliquis gradus
prophetiae est in beatis. Moyses enim, ut dictum est, vidit divinam
essentiam. Qui tamen propheta dicitur. Ergo, pari ratione, beati
possunt dici prophetae.
2. Praeterea, prophetia est divina revelatio. Sed divinae
revelationes fiunt etiam Angelis beatis. Ergo etiam Angeli beati
possunt dici prophetae.
3. Praeterea, Christus ab instanti conceptionis fuit comprehensor.
Et tamen ipse prophetam se nominat, Matth. XIII, ubi dicit,
non est propheta sine honore nisi in patria sua. Ergo etiam
comprehensores et beati possunt dici prophetae.
4. Praeterea, de Samuele dicitur, Eccli. XLVI, exaltavit
vocem eius de terra in prophetia, delere impietatem gentis. Ergo,
eadem ratione, alii sancti post mortem possunt dici prophetae.
Sed contra est quod II Pet. I, sermo propheticus comparatur
lucernae lucenti in caliginoso loco. Sed in beatis nulla est caligo.
Ergo non possunt dici prophetae.
Respondeo dicendum quod prophetia importat visionem quandam alicuius
supernaturalis veritatis ut procul existentis. Quod quidem contingit
esse dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius cognitionis, quia
videlicet veritas supernaturalis non cognoscitur in seipsa, sed in
aliquibus suis effectibus. Et adhuc erit magis procul si hoc fit per
figuras corporalium rerum, quam per intelligibiles effectus. Et talis
maxime est visio prophetica quae fit per similitudines corporalium
rerum. Alio modo visio est procul ex parte ipsius videntis, qui
scilicet non est totaliter in ultimam perfectionem adductus, secundum
illud II ad Cor. V, quandiu in corpore sumus, peregrinamur a
domino. Neutro autem modo beati sunt procul. Unde non possunt dici
prophetae.
Ad primum ergo dicendum quod visio illa Moysi fuit raptim, per modum
passionis, non autem permanens, per modum beatitudinis. Unde adhuc
videns erat procul. Propter hoc, non totaliter talis visio amittit
rationem prophetiae.
Ad secundum dicendum quod Angelis fit revelatio divina non sicut
procul existentibus, sed sicut iam totaliter Deo coniunctis. Unde
talis revelatio non habet rationem prophetiae.
Ad tertium dicendum quod Christus simul erat comprehensor et viator.
Inquantum ergo erat comprehensor, non competit sibi ratio prophetiae,
sed solum inquantum erat viator.
Ad quartum dicendum quod etiam Samuel nondum pervenerat ad statum
beatitudinis. Unde et, si voluntate Dei ipsa anima Samuelis Sauli
eventum belli praenuntiavit, Deo sibi hoc revelante, pertinet ad
rationem prophetiae. Non est autem eadem ratio de sanctis qui sunt
modo in patria. Nec obstat quod arte Daemonum hoc dicitur factum.
Quia etsi Daemones animam alicuius sancti evocare non possunt, neque
cogere ad aliquid agendum; potest tamen hoc fieri divina virtute ut,
dum Daemon consulitur, ipse Deus per suum nuntium veritatem
enuntiat, sicut per Eliam veritatem respondit nuntiis regis qui
mittebantur ad consulendum Deum Accaron, ut habetur IV Reg. I.
Quamvis etiam dici possit quod non fuerit anima Samuelis, sed Daemon
ex persona eius loquens, quem sapiens Samuelem nominat, et eius
praenuntiationem prophetiam, secundum opinionem Saulis et adstantium,
qui ita opinabantur.
|
|