|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod gradus prophetiae
varientur secundum temporis processum. Prophetia enim ordinatur ad
cognitionem divinorum, ut ex dictis patet. Sed sicut Gregorius
dicit, per successiones temporum crevit divinae cognitionis augmentum.
Ergo et gradus prophetiae secundum processum temporum debent
distingui.
2. Praeterea, revelatio prophetica fit per modum divinae
allocutionis ad hominem, a prophetis autem ea quae sunt eis revelata
denuntiantur et verbo et scripto. Dicitur autem I Reg. III,
quod ante Samuelem, sermo domini erat pretiosus, idest rarus, qui
tamen postea ad multos factus est. Similiter etiam non inveniuntur
libri prophetarum esse conscripti ante tempus Isaiae, cui dictum est,
sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, ut patet
Isaiae VIII, post quod tempus plures prophetae suas prophetias
conscripserunt. Ergo videtur quod secundum processum temporum
profecerit prophetiae gradus.
3. Praeterea, dominus dicit, Matth. XI, lex et prophetae usque
ad Ioannem prophetaverunt. Postmodum autem fuit donum prophetiae in
discipulis Christi multo excellentius quam fuerit in antiquis
prophetis, secundum illud Ephes. III, aliis generationibus non
est agnitum filiis hominum, scilicet mysterium Christi, sicut nunc
revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu. Ergo
videtur quod secundum processum temporis creverit prophetiae gradus.
Sed contra est quia Moyses fuit excellentissimus prophetarum, ut
dictum est, qui tamen alios prophetas praecessit. Ergo gradus
prophetiae non profecit secundum temporis processum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, prophetia ordinatur ad
cognitionem divinae veritatis, per cuius contemplationem non solum in
fide instruimur, sed etiam in nostris operibus gubernamur, secundum
illud Psalmi, emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me
deduxerunt. Fides autem nostra in duobus principaliter consistit,
primo quidem in vera Dei cognitione, secundum illud Heb. XI,
accedentem ad Deum oportet credere quia est; secundo, in mysterio
incarnationis Christi, secundum illud Ioan. XIV, creditis in
Deum, et in me credite. Si ergo de prophetia loquamur inquantum
ordinatur ad fidem deitatis, sic quidem crevit secundum tres temporum
distinctiones, scilicet ante legem, sub lege, et sub gratia. Nam
ante legem, Abraham et alii patres prophetice sunt instructi de his
quae pertinent ad fidem deitatis. Unde et prophetae nominantur,
secundum illud Psalmi, in prophetis meis nolite malignari, quod
specialiter dicitur propter Abraham et Isaac. Sub lege autem, facta
est revelatio prophetica de his quae pertinent ad fidem deitatis
excellentius quam ante, quia iam oportebat circa hoc instrui non solum
speciales personas aut quasdam familias, sed totum populum. Unde
dominus dicit Moysi, Exod. VI, ego dominus, qui apparui
Abraham, Isaac et Iacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai
non indicavi eis, quia scilicet praecedentes patres fuerunt instructi
in communi de omnipotentia unius Dei, sed Moyses postea plenius fuit
instructus de simplicitate divinae essentiae, cum dictum est ei,
Exod. III, ego sum qui sum; quod quidem nomen significatur a
Iudaeis per hoc nomen Adonai, propter venerationem illius ineffabilis
nominis. Postmodum vero, tempore gratiae, ab ipso filio Dei
revelatum est mysterium Trinitatis, secundum illud Matth. ult.,
euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii
et spiritus sancti. In singulis tamen statibus prima revelatio
excellentior fuit. Prima autem revelatio ante legem facta est
Abrahae, cuius tempore coeperunt homines a fide unius Dei deviare,
ad idololatriam declinando, ante autem non erat necessaria talis
revelatio, omnibus in cultu unius Dei persistentibus. Isaac vero
facta est inferior revelatio, quasi fundata super revelatione facta
Abrahae, unde dictum est ei, Gen. XXVI, ego sum Deus patris
tui Abraham. Et similiter ad Iacob dictum, Gen. XXVIII,
ego sum Deus Abraham, patris tui, et Deus Isaac. Similiter etiam
in statu legis, prima revelatio facta Moysi fuit excellentior, supra
quam fundatur omnis alia prophetarum revelatio. Ita etiam in tempore
gratiae, super revelatione facta apostolis de fide unitatis et
Trinitatis fundatur tota fides Ecclesiae, secundum illud Matth.
XVI, super hanc petram, scilicet confessionis tuae, aedificabo
Ecclesiam meam. Quantum vero ad fidem incarnationis Christi,
manifestum est quod quanto fuerunt Christo propinquiores, sive ante
sive post, ut plurimum, plenius de hoc instructi fuerunt. Post tamen
plenius quam ante, ut apostolus dicit, ad Ephes. III. Quantum
vero ad directionem humanorum actuum, prophetica revelatio
diversificata est, non secundum temporis processum, sed secundum
conditionem negotiorum, quia, ut dicitur Prov. XXIX, cum
defecerit prophetia, dissipabitur populus. Et ideo quolibet tempore
instructi sunt homines divinitus de agendis, secundum quod erat
expediens ad salutem electorum.
Ad primum ergo dicendum quod dictum Gregorii est intelligendum de
tempore ante Christi incarnationem, quantum ad cognitionem huius
mysterii.
Ad secundum dicendum quod sicut Augustinus dicit, XVIII de
Civ. Dei, quemadmodum regni Assyriorum primo tempore extitit
Abraham, cui promissiones apertissimae fierent; ita in Occidentalis
Babylonis, idest Romanae urbis, exordio qua imperante fuerat
Christus venturus, in quo implerentur illa promissa, oracula
prophetarum, non solum loquentium verum etiam scribentium, in tantae
rei futurae testimonium, solverentur, scilicet promissiones Abrahae
factae. Cum enim prophetae nunquam fere defuissent populo Israel ex
quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non
gentium. Quando autem Scriptura manifestius prophetica condebatur,
quae gentibus quandoque prodesset, tunc condebatur haec civitas,
scilicet Romana, quae gentibus imperaret. Ideo autem maxime tempore
regum oportuit prophetas in illo populo abundare, quia tunc populus non
opprimebatur ab alienigenis, sed proprium regem habebat, et ideo
oportebat per prophetas eum instrui de agendis, quasi libertatem
habentem.
Ad tertium dicendum quod prophetae praenuntiantes Christi adventum non
potuerunt durare nisi usque ad Ioannem, qui praesentialiter Christum
digito demonstravit. Et tamen, ut Hieronymus ibidem dicit, non hoc
dicitur ut post Ioannem excludat prophetas, legimus enim in actibus
apostolorum et Agabum prophetasse, et quatuor virgines filias
Philippi. Ioannes etiam librum propheticum conscripsit de fine
Ecclesiae. Et singulis temporibus non defuerunt aliqui prophetiae
spiritum habentes, non quidem ad novam doctrinam fidei depromendam,
sed ad humanorum actuum directionem, sicut Augustinus refert, V de
Civ. Dei, quod Theodosius Augustus ad Ioannem in Aegypti eremo
constitutum, quem prophetandi spiritu praeditum fama crebrescente
didicerat, misit, et ab eo nuntium victoriae certissimum accepit.
|
|