|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima hominis non
rapiatur ad divina. Definitur enim a quibusdam raptus, ab eo quod est
secundum naturam, in id quod est supra naturam, vi superioris naturae
elevatio. Est autem secundum naturam hominis ut ad divina elevetur,
dicit enim Augustinus, in I Confess., fecisti nos, domine, ad
te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Non ergo
hominis anima rapitur ad divina.
2. Praeterea, Dionysius dicit, VIII cap. de Div. Nom.,
quod iustitia Dei in hoc attenditur, quod omnibus rebus distribuit
secundum suum modum et dignitatem. Sed quod aliquis elevetur supra id
quod est secundum naturam, non pertinet ad modum hominis vel
dignitatem. Ergo videtur quod non rapiatur mens hominis a Deo in
divina.
3. Praeterea, raptus quandam violentiam importat. Sed Deus non
regit nos per violentiam et coacte, ut Damascenus dicit. Non ergo
mens hominis rapitur ad divina.
Sed contra est quod, II ad Cor. XII, dicit apostolus, scio
hominem in Christo raptum usque ad tertium caelum, ubi dicit Glossa,
raptum, idest, contra naturam elevatum.
Respondeo dicendum quod raptus violentiam quandam importat, ut dictum
est. Violentum autem dicitur, cuius principium est extra, nil
conferente eo qui vim patitur, ut dicitur in III Ethic. Confert
autem unumquodque ad id in quod tendit secundum propriam inclinationem,
vel voluntariam vel naturalem. Et ideo oportet quod ille qui rapitur
ab aliquo exteriori, rapiatur in aliquid quod est diversum ab eo in
quod eius inclinatio tendit. Quae quidem diversitas potest attendi
dupliciter. Uno quidem modo, quantum ad finem inclinationis, puta si
lapis, qui naturaliter inclinatur ad hoc quod feratur deorsum,
proiiciatur sursum. Alio modo, quantum ad modum tendendi, puta si
lapis velocius proiiciatur deorsum quam sit motus eius naturalis. Sic
igitur et anima hominis dicitur rapi in id quod est praeter naturam,
uno modo, quantum ad terminum raptus, puta quando rapitur ad poenas,
secundum illud Psalmi, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat.
Alio modo, quantum ad modum homini connaturalem, qui est ut per
sensibilia intelligat veritatem. Et ideo, quando abstrahitur a
sensibilium apprehensione, dicitur rapi, etiam si elevetur ad ea ad
quae naturaliter ordinatur, dum tamen hoc non fiat ex propria
intentione; sicut accidit in somno, qui est secundum naturam, unde
non potest proprie raptus dici. Huiusmodi autem abstractio, ad
quaecumque fiat, potest ex triplici causa contingere. Uno modo, ex
causa corporali, sicut patet in his qui propter aliquam infirmitatem
alienationem patiuntur. Secundo modo, ex virtute Daemonum, sicut
patet in arreptitiis. Tertio, ex virtute divina. Et sic loquimur
nunc de raptu, prout scilicet aliquis spiritu divino elevatur ad aliqua
supernaturalia, cum abstractione a sensibus, secundum illud Ezech.
VIII, spiritus elevavit me inter terram et caelum, et adduxit me
in Ierusalem, in visionibus Dei. Sciendum tamen quod rapi quandoque
dicitur aliquis non solum propter alienationem a sensibus, sed etiam
propter alienationem ab his quibus intendebat, sicut cum aliquis
patitur evagationem mentis praeter propositum. Sed hoc non ita proprie
dicitur.
Ad primum ergo dicendum quod naturale est homini ut in divina tendat
per sensibilium apprehensionem, secundum illud Rom. I, invisibilia
Dei per ea quae facta sunt conspiciuntur. Sed iste modus quod aliquis
elevetur ad divina cum abstractione a sensibus, non est homini
naturalis.
Ad secundum dicendum quod ad modum et dignitatem hominis pertinet quod
ad divina elevetur, ex hoc ipso quod homo factus est ad imaginem Dei.
Et quia bonum divinum in infinitum excedit humanam facultatem, indiget
homo ut supernaturaliter ad illud bonum capessendum adiuvetur, quod fit
per quodcumque beneficium gratiae. Unde quod sic elevetur mens a Deo
per raptum, non est contra naturam, sed supra facultatem naturae.
Ad tertium dicendum quod verbum Damasceni est intelligendum quantum ad
ea quae sunt per hominem facienda. Quantum vero ad ea quae excedunt
liberi arbitrii facultatem, necesse est quod homo quadam fortiori
operatione elevetur. Quae quidem quantum ad aliquid potest dici
coactio, si scilicet attendatur modus operationis, non autem si
attendatur terminus operationis, in quem natura hominis et eius
intentio ordinatur.
|
|