|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod raptus magis pertineat
ad vim appetitivam quam ad cognoscitivam. Dicit enim Dionysius, IV
cap. de Div. Nom., est autem extasim faciens divinus amor. Sed
amor pertinet ad vim appetitivam. Ergo et extasis sive raptus.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in II Dialog., quod ille qui
porcos pavit, vagatione mentis et immunditiae sub semetipso cecidit,
Petrus vero, quem Angelus solvit eiusque mentem in extasi rapuit,
extra se quidem, sed supra semetipsum fuit. Sed ille filius prodigus
per affectum in inferiora dilapsus est. Ergo etiam et illi qui
rapiuntur in superiora, per affectum hoc patiuntur.
3. Praeterea, super illud Psalmi, in te, domine, speravi, non
confundar in aeternum, dicit Glossa, in expositione tituli, extasis
Graece, Latine dicitur excessus mentis, qui fit duobus modis, vel
pavore terrenorum, vel mente rapta ad superna et inferiorum oblita.
Sed pavor terrenorum ad affectum pertinet. Ergo etiam raptus mentis
ad superna, qui ex opposito ponitur, pertinet ad affectum.
Sed contra est quod super illud Psalmi, ego dixi in excessu meo,
omnis homo mendax, dicit Glossa, dicitur hic extasis, cum mens non
pavore alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis sursum
assumitur. Sed revelatio pertinet ad vim intellectivam. Ergo extasis
sive raptus.
Respondeo dicendum quod de raptu dupliciter loqui possumus. Uno
modo, quantum ad id in quod aliquis rapitur. Et sic, proprie
loquendo, raptus non potest pertinere ad vim appetitivam, sed solum ad
cognoscitivam. Dictum est enim quod raptus est praeter propriam
inclinationem eius quod rapitur. Ipse autem motus appetitivae virtutis
est quaedam inclinatio in bonum appetibile. Unde, proprie loquendo,
ex hoc quod homo appetit aliquid, non rapitur, sed per se movetur.
Alio modo potest considerari raptus quantum ad suam causam. Et sic
potest habere causam ex parte appetitivae virtutis. Ex hoc enim ipso
quod appetitus ad aliquid vehementer afficitur, potest contingere quod
ex violentia affectus homo ab omnibus aliis alienetur. Habet etiam
effectum in appetitiva virtute, cum scilicet aliquis delectatur in his
ad quae rapitur. Unde et apostolus dixit se raptum, non solum ad
tertium caelum, quod pertinet ad contemplationem intellectus, sed
etiam in Paradisum, quod pertinet ad affectum.
Ad primum ergo dicendum quod raptus addit aliquid supra extasim. Nam
extasis importat simpliciter excessum a seipso, secundum quem scilicet
aliquis extra suam ordinationem ponitur, sed raptus supra hoc addit
violentiam quandam. Potest igitur extasis ad vim appetitivam
pertinere, puta cum alicuius appetitus tendit in ea quae extra ipsum
sunt. Et secundum hoc Dionysius dicit quod divinus amor facit
extasim, inquantum scilicet facit appetitum hominis tendere in res
amatas. Unde postea subdit quod etiam ipse Deus, qui est omnium
causa, per abundantiam amativae bonitatis extra seipsum fit per
providentiam ad omnia existentia. Quamvis etiam si expresse hoc
diceretur de raptu, non designaretur nisi quod amor esset causa
raptus.
Ad secundum dicendum quod in homine est duplex appetitus, scilicet
intellectivus, qui dicitur voluntas, et sensitivus, qui dicitur
sensualitas. Est autem proprium homini ut appetitus inferior subdatur
appetitui superiori, et superior moveat inferiorem. Dupliciter ergo
homo secundum appetitum potest fieri extra seipsum. Uno modo, quando
appetitus intellectivus totaliter in divina tendit, praetermissis his
in quae inclinat appetitus sensitivus. Et sic dicit Dionysius, IV
cap. de Div. Nom., quod Paulus ex virtute divini amoris extasim
faciente, dixit, vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus.
Alio modo, quando, praetermisso appetitu superiori, homo totaliter
fertur in ea quae pertinent ad appetitum inferiorem. Et sic ille qui
porcos pavit, sub semetipso cecidit, et iste excessus vel extasis plus
appropinquat ad rationem raptus quam primus, quia scilicet appetitus
superior est magis homini proprius; unde, quando homo ex violentia
appetitus inferioris abstrahitur a motu appetitus superioris, magis
abstrahitur ab eo quod est sibi proprium. Quia tamen non est ibi
violentia, quia voluntas potest resistere passioni, deficit a vera
ratione raptus, nisi forte tam vehemens sit passio quod usum rationis
totaliter tollat, sicut contingit in his qui propter vehementiam irae
vel amoris insaniunt. Considerandum tamen quod uterque excessus
secundum appetitum existens, potest causare excessum cognoscitivae
virtutis vel quia mens ad quaedam intelligibilia rapiatur alienata a
sensibus; vel quia rapiatur ad aliquam imaginariam visionem seu
phantasticam apparitionem.
Ad tertium dicendum quod, sicut amor est motus appetitus respectu
boni, ita timor motus appetitus respectu mali. Unde eadem ratione ex
utroque potest causari excessus mentis, praesertim cum timor ex amore
causetur, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei.
|
|