|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Paulus in raptu non
viderit Dei essentiam. Sicut enim de Paulo legitur quod est raptus
usque ad tertium caelum, ita et de Petro legitur, Act. X, quod
cecidit super eum mentis excessus. Sed Petrus in suo excessu non
vidit Dei essentiam, sed quandam imaginariam visionem. Ergo videtur
quod nec Paulus Dei essentiam viderit.
2. Praeterea, visio Dei facit hominem beatum. Sed Paulus in illo
raptu non fuit beatus, alioquin nunquam ad vitae huius miseriam
rediisset, sed corpus eius fuisset per redundantiam ab anima
glorificatum, sicut erit in sanctis post resurrectionem; quod patet
esse falsum. Ergo Paulus in raptu non vidit Dei essentiam.
3. Praeterea, fides et spes esse non possunt simul cum visione
divinae essentiae, ut habetur I ad Cor. XIII, sed Paulus in
statu illo habuit fidem et spem. Ergo non vidit Dei essentiam.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XII super Gen. ad
Litt., secundum visionem imaginariam quaedam similitudines corporum
videntur. Sed Paulus videtur in raptu quasdam similitudines vidisse,
puta tertii caeli et Paradisi, ut habetur II ad Cor. XII.
Ergo videtur esse raptus ad imaginariam visionem, magis quam ad
visionem divinae essentiae.
Sed contra est quod Augustinus determinat, in libro de videndo Deum
ad Paulinam, quod ipsa Dei substantia a quibusdam videri potuit in
hac vita positis, sicut a Moyse, et Paulo, qui raptus audivit
ineffabilia verba, quae non licet homini loqui.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt Paulum in raptu non vidisse
ipsam Dei essentiam, sed quandam refulgentiam claritatis ipsius. Sed
contrarium manifeste Augustinus determinat, non solum in libro de
videndo Deum, sed etiam XII super Gen. ad Litt., et habetur in
Glossa, II ad Cor. XII. Et hoc etiam ipsa verba apostoli
designant. Dicit enim se audisse ineffabilia verba, quae non licet
homini loqui, huiusmodi autem videntur ea quae pertinent ad visionem
beatorum, quae excedit statum viae, secundum illud Isaiae LXIV,
oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus
te. Et ideo convenientius dicitur quod Deum per essentiam vidit.
Ad primum ergo dicendum quod mens humana divinitus rapitur ad
contemplandam veritatem divinam, tripliciter. Uno modo, ut
contempletur eam per similitudines quasdam imaginarias. Et talis fuit
excessus mentis qui cecidit supra Petrum. Alio modo, ut contempletur
veritatem divinam per intelligibiles effectus, sicut fuit excessus
David dicentis, ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax.
Tertio, ut contempletur eam in sua essentia. Et talis fuit raptus
Pauli, et etiam Moysi. Et satis congruenter, nam sicut Moyses
fuit primus doctor Iudaeorum, ita Paulus fuit primus doctor gentium.
Ad secundum dicendum quod divina essentia videri ab intellectu creato
non potest nisi per lumen gloriae, de quo dicitur in Psalmo, in
lumine tuo videbimus lumen. Quod tamen dupliciter participari potest.
Uno modo, per modum formae immanentis, et sic beatos facit sanctos in
patria. Alio modo, per modum cuiusdam passionis transeuntis, sicut
dictum est de lumine prophetiae. Et hoc modo lumen illud fuit in
Paulo, quando raptus fuit. Et ideo ex tali visione non fuit
simpliciter beatus, ut fieret redundantia ad corpus, sed solum
secundum quid. Et ideo talis raptus aliquo modo ad prophetiam
pertinet.
Ad tertium dicendum quod quia Paulus in raptu non fuit beatus
habitualiter, sed solum habuit actum beatorum; consequens est ut simul
tunc in eo non fuerit actus fidei, fuit tamen in eo simul fidei
habitus.
Ad quartum dicendum quod nomine tertii caeli potest uno modo intelligi
aliquid corporeum. Et sic tertium caelum est caelum Empyreum, quod
dicitur tertium respectu caeli aerei et caeli siderei; vel potius
respectu caeli siderei et respectu caeli aquei sive crystallini. Et
dicitur raptus ad tertium caelum, non quia raptus sit ad videndum
similitudinem alicuius rei corporeae, sed propter hoc quod locus ille
est contemplationis beatorum. Unde Glossa dicit, II ad Cor.
XII, quod tertium est spirituale caelum, ubi Angeli et sanctae
animae fruuntur Dei contemplatione. Ad quod cum dicit se raptum,
significat quod Deus ostendit ei vitam in qua videndus est in
aeternum. Alio modo per tertium caelum potest intelligi aliqua visio
supermundana. Quae potest dici tertium caelum triplici ratione. Uno
modo, secundum ordinem potentiarum cognoscitivarum, ut primum caelum
dicatur visio supermundana corporalis, quae fit per sensum, sicut visa
est manus scribentis in pariete, Dan. V; secundum autem caelum sit
visio imaginaria, puta quam vidit Isaias, et Ioannes in
Apocalypsi; tertium vero caelum dicatur visio intellectualis, ut
Augustinus exponit, XII super Gen. ad Litt. Secundo modo
potest dici tertium caelum secundum ordinem cognoscibilium, ut primum
caelum dicatur cognitio caelestium corporum; secundum cognitio
caelestium spirituum; tertium, cognitio ipsius Dei. Tertio potest
dici tertium caelum contemplatio Dei secundum gradus cognitionis qua
Deus videtur, quorum primus pertinet ad Angelos infimae hierarchiae,
secundus ad Angelos mediae, tertius ad Angelos supremae, ut dicit
Glossa, II ad Cor. XII. Et quia visio Dei non potest esse
sine delectatione, propterea non solum se dicit raptum ad tertium
caelum, ratione contemplationis, sed etiam in Paradisum, ratione
delectationis consequentis.
|
|