|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Paulus in raptu non
fuerit alienatus a sensibus. Dicit enim Augustinus, XII super
Gen. ad Litt., cur non credamus quod tanto apostolo, doctori
gentium, rapto usque ad ipsam excellentissimam visionem, voluerit
Deus demonstrare vitam in qua, post hanc vitam, vivendum est in
aeternum? Sed in illa vita futura sancti, post resurrectionem,
videbunt Dei essentiam absque hoc quod fiat abstractio a sensibus
corporis. Ergo nec in Paulo fuit huiusmodi abstractio facta.
2. Praeterea, Christus vere viator fuit, et continue visione
divinae essentiae fruebatur, nec tamen fiebat abstractio a sensibus.
Ergo nec fuit necessarium quod in Paulo fieret abstractio a sensibus,
ad hoc quod Dei essentiam videret.
3. Praeterea, Paulus, postquam Deum per essentiam viderat, memor
fuit illorum quae in illa visione conspexerat, unde dicebat, II ad
Cor. XII, audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.
Sed memoria ad partem sensitivam pertinet, ut patet per philosophum,
in libro de Mem. et Remin. Ergo videtur quod et Paulus, videndo
Dei essentiam, non fuit alienatus a sensibus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII super Gen. ad
Litt., nisi ab hac vita quisque quodammodo moriatur, sive omnino
exiens de corpore, sive aversus et alienatus a corporeis sensibus, in
illam non subvehitur visionem.
Respondeo dicendum quod divina essentia non potest ab homine videri per
aliam vim cognoscitivam quam per intellectum. Intellectus autem
humanus non convertitur ad sensibilia nisi mediantibus phantasmatibus,
per quae species intelligibiles a sensibilibus accipit, et in quibus
considerans de sensibilibus iudicat et ea disponit. Et ideo in omni
operatione qua intellectus noster abstrahitur a phantasmatibus, necesse
est quod abstrahatur a sensibus. Intellectus autem hominis, in statu
viae, necesse est quod a phantasmatibus abstrahatur, si videat Dei
essentiam. Non enim per aliquod phantasma potest Dei essentia
videri; quinimmo nec per aliquam speciem intelligibilem creatam, quia
essentia Dei in infinitum excedit non solum omnia corpora, quorum sunt
phantasmata, sed etiam omnem intelligibilem creaturam. Oportet
autem, cum intellectus hominis elevatur ad altissimam Dei essentiae
visionem, ut tota mentis intentio illuc advocetur, ita scilicet quod
nihil intelligat aliud ex phantasmatibus, sed totaliter feratur in
Deum. Unde impossibile est quod homo in statu viae videat Deum per
essentiam sine abstractione a sensibus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, post resurrectionem
in beatis Dei essentiam videntibus fiet redundantia ab intellectu ad
inferiores vires, et usque ad corpus. Unde, secundum ipsam regulam
divinae visionis, anima intendet et phantasmatibus et sensibilibus.
Talis autem redundantia non fit in his qui rapiuntur, sicut dictum
est. Et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod intellectus animae Christi erat glorificatus
per habituale lumen gloriae, quo divinam essentiam videbat multo
amplius quam aliquis Angelus vel homo. Erat autem viator propter
corporis passibilitatem, secundum quam paulo minus ab Angelis
minorabatur, ut dicitur ad Heb. II, dispensative, et non propter
aliquem defectum ex parte intellectus. Unde non est similis ratio de
eo et de aliis viatoribus.
Ad tertium dicendum quod Paulus, postquam cessavit videre Deum per
essentiam, memor fuit illorum quae in illa visione cognoverat, per
aliquas species intelligibiles habitualiter ex hoc in eius intellectu
relictas, sicut etiam, abeunte sensibili, remanent aliquae
impressiones in anima, quas postea convertens ad phantasmata,
memorabatur. Unde nec totam illam cognitionem aut cogitare poterat,
aut verbis exprimere.
|
|