|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod anima Pauli in statu
illo fuerit totaliter a corpore separata. Dicit enim apostolus, II
ad Cor. V, quandiu sumus in corpore, peregrinamur a domino, per
fidem enim ambulamus, et non per speciem. Sed Paulus in statu illo
non peregrinabatur a domino, quia videbat Deum per speciem, ut dictum
est. Ergo non erat in corpore.
2. Praeterea, potentia animae non potest elevari supra eius
essentiam, in qua radicatur. Sed intellectus, qui est potentia
animae, in raptu fuit a corporalibus abstractus per elevationem ad
divinam contemplationem. Ergo multo magis essentia animae fuit
separata a corpore.
3. Praeterea, vires animae vegetabilis sunt magis materiales quam
vires animae sensitivae. Sed oportebat intellectum abstrahi a viribus
animae sensitivae, ut dictum est, ad hoc quod rapiatur ad videndum
divinam essentiam. Ergo multo magis oportebat quod abstraheretur a
viribus animae vegetabilis. Quarum operatione cessante, iam nullo
modo anima remanet corpori coniuncta. Ergo videtur quod oportuit in
raptu Pauli animam totaliter a corpore esse separatam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in epistola ad Paulinam de
videndo Deum, non est incredibile, sic quibusdam sanctis nondum ita
defunctis ut sepelienda eorum cadavera remanerent, istam excellentiam
revelationis fuisse concessam, ut scilicet viderent Deum per
essentiam. Non igitur fuit necessarium ut in raptu Pauli anima eius
totaliter separaretur a corpore.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in raptu de quo nunc
loquimur, virtute divina elevatur homo ab eo quod est secundum naturam
in id quod est supra naturam. Et ideo duo considerare oportet, primo
quidem, quid sit homini secundum naturam; secundo, quid divina
virtute sit in homine fiendum supra naturam. Ex hoc autem quod anima
corpori unitur tanquam naturalis forma ipsius, convenit animae
naturalis habitudo ad hoc quod per conversionem ad phantasmata
intelligat. Quod ab ea non aufertur divina virtute in raptu, quia non
mutatur status eius, ut dictum est. Manente autem hoc statu,
aufertur ab anima actualis conversio ad phantasmata et sensibilia, ne
impediatur eius elevatio in id quod excedit omnia phantasmata, ut
dictum est. Et ideo in raptu non fuit necessarium quod anima sic
separaretur a corpore ut ei non uniretur quasi forma, fuit autem
necessarium intellectum eius abstrahi a phantasmatibus et sensibilium
perceptione.
Ad primum ergo dicendum quod Paulus in raptu illo peregrinabatur a
domino quantum ad statum, quia adhuc erat in statu viatoris, non autem
quoad actum, quo videbat Deum per speciem, ut ex supra dictis patet.
Ad secundum dicendum quod potentia animae virtute naturali non elevatur
supra modum convenientem essentiae eius. Virtute tamen divina potest
in aliquid altius elevari, sicut corpus per violentiam fortioris
virtutis elevatur supra locum convenientem sibi secundum speciem suae
naturae.
Ad tertium dicendum quod vires animae vegetabilis non operantur ex
intentione animae, sicut vires sensitivae, sed per modum naturae. Et
ideo non requiritur ad raptum abstractio ab eis, sicut a potentiis
sensitivis, per quarum operationes minueretur intentio animae circa
intellectivam cognitionem.
|
|