|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Paulus non ignoraverit
an eius anima fuerit a corpore separata. Dicit enim ipse, II ad
Cor. XII, scio hominem in Christo raptum usque ad tertium
caelum. Sed homo nominat compositum ex anima et corpore, raptus etiam
differt a morte. Videtur ergo quod ipse sciverit animam non fuisse per
mortem a corpore separatam, praesertim quia hoc communiter a doctoribus
ponitur.
2. Praeterea, ex eisdem apostoli verbis patet quod ipse scivit quo
raptus fuerit, quia in tertium caelum. Sed ex hoc sequitur quod
scivit utrum fuerit in corpore vel non. Quia si scivit tertium caelum
esse aliquid corporeum, consequens est quod sciverit animam suam non
esse a corpore separatam, quia visio rei corporeae non potest fieri
nisi per corpus. Ergo videtur quod non ignoraverit an anima fuerit a
corpore separata.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XII super Gen. ad
Litt., ipse in raptu vidit illa visione Deum qua vident sancti in
patria. Sed sancti, ex hoc ipso quod vident Deum, sciunt an animae
eorum sint a corporibus separatae. Ergo et Paulus hoc scivit.
Sed contra est quod dicitur II ad Cor. XII, sive in corpore
sive extra corpus, nescio, Deus scit.
Respondeo dicendum quod huius quaestionis veritatem accipere oportet ex
ipsis apostoli verbis, quibus dicit se aliquid scire, scilicet se
raptum esse usque ad tertium caelum; et aliquid nescire, scilicet
utrum in corpore aut extra corpus. Quod quidem potest dupliciter
intelligi. Uno modo, ut hoc quod dicitur, sive in corpore sive extra
corpus, non referatur ad ipsum esse hominis rapti, quasi ignoraverit
an anima eius esset in corpore vel non, sed ad modum raptus, ut
scilicet ignoraverit an corpus eius fuerit simul raptum cum anima in
tertium caelum, vel non, sed solum anima, sicut Ezech. VIII
dicitur quod adductus est in visionibus Dei in Ierusalem. Et hunc
intellectum fuisse cuiusdam Iudaei, exprimit Hieronymus, in prologo
super Danielem, ubi dicit, denique et apostolum nostrum, scilicet
dicebat Iudaeus, non fuisse ausum affirmare se in corpore raptum, sed
dixisse, sive in corpore sive extra corpus, nescio. Sed hunc sensum
improbat Augustinus, XII super Gen. ad Litt., per hoc quod
apostolus dicit se scivisse se esse raptum usque in tertium caelum.
Sciebat ergo verum esse tertium caelum illud in quod raptus fuit, et
non similitudinem imaginariam tertii caeli alioquin, si tertium caelum
nominavit phantasma tertii caeli, pari ratione dicere potuit se in
corpore raptum, nominans corpus proprii corporis phantasma, quale
apparet in somniis. Si autem sciebat esse vere tertium caelum,
sciebat ergo utrum esset aliquid spirituale et incorporeum, et sic non
poterat corpus eius illuc rapi, aut esset aliquid corporeum, et sic
anima non posset illuc sine corpore rapi, nisi separaretur a corpore.
Et ideo oportet secundum alium sensum intelligere, ut scilicet
apostolus sciverit quod fuit raptus secundum animam et non secundum
corpus; nesciverit tamen qualiter se haberet anima ad corpus, utrum
scilicet fuerit sine corpore vel non. Sed circa hoc diversimode aliqui
loquuntur. Quidam enim dicunt quod apostolus scivit quod anima sua
erat corpori unita ut forma, sed nescivit utrum esset passus,
alienationem a sensibus; vel etiam utrum esset facta abstractio ab
operibus animae vegetabilis. Sed quod fuerit facta abstractio a
sensibus, hoc non potuit ignorare, ex quo scivit se raptum. Quod
autem fuerit facta abstractio ab operibus animae vegetabilis, non erat
tantum aliquid ut de hoc oporteret tam sollicitam fieri mentionem.
Unde relinquitur quod nescivit apostolus utrum anima eius fuerit
coniuncta corpori ut forma, vel a corpore separata per mortem. Quidam
autem, hoc concedentes, dicunt quod apostolus tunc non perpendit
quando rapiebatur, quia tota eius intentio conversa erat in Deum, sed
postmodum percepit, considerans ea quae viderat. Sed hoc etiam
contrariatur verbis apostoli, qui distinguit in verbis suis praeteritum
a futuro. Dicit enim in praesenti se scire quod fuit raptus ante annos
quatuordecim, et se in praesenti nescire utrum in corpore fuerit vel
extra corpus. Et ideo dicendum est quod et prius et postea nescivit
utrum eius anima fuerit a corpore separata. Unde Augustinus dicit,
XII super Gen. ad Litt., post longam inquisitionem concludens,
restat ergo fortasse ut hoc ipsum eum ignorasse intelligamus, utrum,
quando in tertium caelum raptus est, in corpore fuerit anima, quomodo
est anima in corpore cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis sive
dormientis sive in extasi a sensibus corporis alienati; an omnino de
corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret.
Ad primum ergo dicendum quod per synecdochen quandoque pars hominis
homo nominatur, et praecipue anima, quae est pars hominis eminentior.
Quamvis etiam possit intelligi eum quem raptum dicit, non tunc fuisse
hominem quando raptus fuit, sed post annos quatuordecim, unde dicit
scio hominem; non dicit, scio raptum hominem. Nihil etiam prohiberet
mortem divinitus procuratam raptum dici. Et sicut Augustinus dicit,
XII super Gen. ad Litt., dubitante inde apostolo, quis nostrum
inde certus esse potuit? Unde qui super hoc loquuntur, magis
coniecturaliter quam per certitudinem loquuntur.
Ad secundum dicendum quod apostolus scivit vel illud caelum esse quid
incorporeum, vel aliquid incorporeum a se visum in illo caelo tamen hoc
poterat fieri per intellectum eius, etiam si anima eius non esset a
corpore separata.
Ad tertium dicendum quod visio Pauli in raptu quantum ad aliquid fuit
similis visioni beatorum, scilicet quantum ad id quod videbatur, et
quantum ad aliquid dissimilis, scilicet quantum ad modum videndi, quia
non ita perfecte vidit sicut sancti qui sunt in patria. Unde
Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., apostolo arrepto a
carnis sensibus in tertium caelum, hoc defuit ad plenam perfectamque
cognitionem rerum quae Angelis inest, quod sive in corpore sive extra
corpus esset, nesciebat. Hoc itaque non deerit cum, receptis
corporibus in resurrectione mortuorum, cum corruptibile hoc induerit
incorruptionem.
|
|