|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod illi qui consequebantur
donum linguarum, non loquebantur omnibus linguis. Illud enim quod
divina virtute aliquibus conceditur, optimum est in suo genere, sicut
dominus aquam convertit in vinum bonum, sicut dicitur Ioan. II.
Sed illi qui habuerunt donum linguarum, melius loquebantur in propria
lingua, dicit enim Glossa, ad Heb. I, non esse mirandum quod
epistola ad Hebraeos maiore relucet facundia quam aliae, cum naturale
sit unicuique plus in sua quam in aliena lingua valere. Ceteras enim
epistolas apostolus peregrino, idest Graeco sermone composuit, hanc
autem scripsit Hebraica lingua. Non ergo per gratiam gratis datam
apostoli acceperunt scientiam omnium linguarum.
2. Praeterea, natura non facit per multa quod potest fieri per
unum, et multo minus Deus, qui ordinatius quam natura operatur. Sed
poterat Deus facere quod, unam linguam loquentes, eius discipuli ab
omnibus intelligerentur, unde super illud Act. II, audiebat
unusquisque linguam suam illos loquentes, dicit Glossa, quia linguis
omnibus loquebantur, vel sua, idest Hebraica lingua loquentes, ab
omnibus intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur. Ergo
videtur quod non habuerunt scientiam loquendi omnibus linguis.
3. Praeterea, omnes gratiae derivantur a Christo in corpus eius,
quod est Ecclesia, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius
omnes accepimus. Sed Christus non legitur fuisse locutus nisi una
lingua. Nec etiam nunc fideles singuli nisi una lingua loquuntur.
Ergo videtur quod discipuli Christi non acceperunt ad hoc gratiam, ut
omnibus linguis loquerentur.
Sed contra est quod dicitur Act. II, quod repleti sunt omnes
spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout spiritus
sanctus dabat eloqui illis, ubi dicit Glossa Gregorii quod spiritus
sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, et eis omnium
linguarum scientiam dedit.
Respondeo dicendum quod primi discipuli Christi ad hoc fuerunt ab ipso
electi ut, per universum orbem discurrentes, fidem eius ubique
praedicarent, secundum illud Matth. ult., euntes, docete omnes
gentes. Non autem erat conveniens ut qui mittebantur ad alios
instruendos, indigerent ab aliis instrui qualiter aliis loquerentur,
vel qualiter quae alii loquebantur intelligerent. Praesertim quia isti
qui mittebantur erant unius gentis, scilicet Iudaeae, secundum illud
Isaiae XXVII, qui egredientur impetu a Iacob, implebunt faciem
orbis semine. Illi etiam qui mittebantur pauperes et impotentes
erant, nec de facili a principio reperissent qui eorum verba aliis
fideliter interpretarentur, vel verba aliorum eis exponerent, maxime
quia ad infideles mittebantur. Et ideo necessarium fuit ut super hoc
eis divinitus provideretur per donum linguarum, ut sicut, gentibus ad
idololatriam declinantibus, introducta est diversitas linguarum sicut
dicitur Gen. XI; ita etiam, quando erant gentes ad cultum unius
Dei revocandae, contra huiusmodi diversitatem remedium adhiberetur per
donum linguarum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur I ad Cor. XII,
manifestatio spiritus datur ad utilitatem. Et ideo sufficienter et
Paulus et alii apostoli fuerunt instructi divinitus in linguis omnium
gentium, quantum requirebatur ad fidei doctrinam. Sed quantum ad
quaedam quae superadduntur humana arte ad ornatum et elegantiam
locutionis, apostolus instructus erat in propria lingua, non autem in
aliena. Sicut etiam et in sapientia et scientia fuerunt sufficienter
instructi quantum requirebat doctrina fidei, non autem quantum ad omnia
quae per scientiam acquisitam cognoscuntur, puta de conclusionibus
arithmeticae vel geometriae.
Ad secundum dicendum quod, quamvis utrumque fieri potuisset, scilicet
quod per unam linguam loquentes ab omnibus intelligerentur, aut quod
omnibus loquerentur; tamen convenientius fuit quod ipsi omnibus linguis
loquerentur, quia hoc pertinebat ad perfectionem scientiae ipsorum,
per quam non solum loqui, sed intelligere poterant quae ab aliis
dicebantur. Si autem omnes unam eorum linguam intellexissent, hoc vel
fuisset per scientiam illorum qui eos loquentes intelligerent, vel
fuisset quasi quaedam illusio, dum aliorum verba aliter ad aliorum
aures perferrentur quam ipsi ea proferrent. Et ideo Glossa dicit,
Act. II, quod maiori miraculo factum est quod ipsi omnium linguarum
generibus loquerentur. Et Paulus dicit, I ad Cor. XIV,
gratias Deo, quod omnium vestrum lingua loquor.
Ad tertium dicendum quod Christus in propria persona uni soli genti
praedicaturus erat, scilicet Iudaeis. Et ideo, quamvis ipse absque
dubio perfectissime haberet scientiam omnium linguarum, non tamen
oportuit quod omnibus linguis loqueretur. Ideo autem, ut Augustinus
dicit, super Ioan., cum et modo spiritus sanctus accipiatur, nemo
loquitur linguis omnium gentium, quia iam ipsa Ecclesia linguis omnium
gentium loquitur, in qua qui non est, non accipit spiritum sanctum.
|
|