|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod donum linguarum sit
excellentius quam gratia prophetiae. Quae enim sunt melioribus
propria, videntur esse meliora, secundum philosophum, in III
Topic. Sed donum linguarum est proprium novi testamenti, unde
cantatur in sequentia Pentecostes, ipse hodie apostolos Christi
donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis. Prophetia autem
magis competit veteri testamento, secundum illud Heb. I,
multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis.
Ergo videtur quod donum linguarum sit excellentius quam donum
prophetiae.
2. Praeterea, illud per quod ordinamur ad Deum, videtur
excellentius esse eo per quod ordinamur ad homines. Sed per donum
linguarum homo ordinatur ad Deum, per prophetiam autem ad homines,
dicitur enim I ad Cor. XIV, qui loquitur lingua, non hominibus
loquitur, sed Deo, qui autem prophetat, hominibus loquitur ad
aedificationem. Ergo videtur quod donum linguarum sit excellentius
quam donum prophetiae.
3. Praeterea, donum linguarum habitualiter permanet in habente
ipsum, et habet homo in potestate uti eo cum voluerit, unde dicitur I
ad Cor. XIV, gratias ago Deo meo quod omnium vestrum lingua
loquor. Non autem sic est de dono prophetiae, ut supra dictum est.
Ergo donum linguarum videtur esse excellentius quam donum prophetiae.
4. Praeterea, interpretatio sermonum videtur contineri sub
prophetia, quia Scripturae eodem spiritu exponuntur quo sunt editae.
Sed interpretatio sermonum, I ad Cor. XII, ponitur post genera
linguarum. Ergo videtur quod donum linguarum sit excellentius quam
donum prophetiae, maxime quantum ad aliquam eius partem.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIV, maior est
qui prophetat quam qui loquitur linguis.
Respondeo dicendum quod donum prophetiae excedit donum linguarum
tripliciter. Primo quidem, quia donum linguarum refertur ad diversas
voces proferendas, quae sunt signa alicuius intelligibilis veritatis,
cuius etiam signa sunt quaedam ipsa phantasmata quae secundum
imaginariam visionem apparent; unde et Augustinus, XII super
Gen. ad Litt., comparat donum linguarum visioni imaginariae.
Dictum est autem supra quod donum prophetiae consistit in ipsa
illuminatione mentis ad cognoscendum intelligibilem veritatem. Unde
sicut prophetica illuminatio excellentior est quam imaginaria visio, ut
supra habitum est; ita etiam excellentior est prophetia quam donum
linguarum secundum se consideratum. Secundo, quia donum prophetiae
pertinet ad rerum notitiam, quae est nobilior quam notitia vocum, ad
quam pertinet donum linguarum. Tertio, quia donum prophetiae est
utilius. Et hoc quidem probat apostolus, I ad Cor. XIV,
tripliciter. Primo quidem, quia prophetia est utilior ad
aedificationem Ecclesiae, ad quam qui loquitur linguis nihil prodest,
nisi expositio subsequatur. Secundo, quantum ad ipsum loquentem, qui
si acciperet ut loqueretur diversis linguis sine hoc quod intelligeret
(quod pertinet ad propheticum donum), mens eius non aedificaretur.
Tertio, quantum ad infideles, propter quos praecipue videtur esse
datum donum linguarum, qui quidem forte eos qui loquerentur linguis
reputarent insanos; sicut et Iudaei reputaverunt ebrios apostolos
linguis loquentes, ut dicitur Act. II. Per prophetias autem
infidelis convinceretur, manifestatis absconditis cordis eius.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad excellentiam
prophetiae pertinet quod aliquis non solum illuminetur intelligibili
lumine, sed etiam percipiat imaginariam visionem. Ita etiam ad
perfectionem operationis spiritus sancti pertinet quod non solum impleat
mentem lumine prophetico et phantasiam imaginaria visione, sicut erat
in veteri testamento, sed etiam exterius linguam erudiat ad varia signa
locutionum proferenda. Quod totum fit in novo testamento, secundum
illud I ad Cor. XIV, unusquisque vestrum Psalmum habet,
doctrinam habet, linguam habet, Apocalypsim, idest propheticam
revelationem, habet.
Ad secundum dicendum quod per donum prophetiae homo ordinatur ad Deum
secundum mentem, quod est nobilius quam ordinari ad eum secundum
linguam. Dicitur autem quod ille qui loquitur lingua non loquitur
hominibus, idest, ad intellectum hominum vel utilitatem eorum, sed ad
intellectum solius Dei et ad laudem eius. Sed per prophetiam
ordinatur aliquis et ad Deum et ad proximum. Unde est perfectius
donum.
Ad tertium dicendum quod revelatio prophetica se extendit ad omnia
supernaturalia cognoscenda. Unde ex eius perfectione contingit quod in
statu imperfectionis huius vitae non potest haberi perfecte per modum
habitus, sed imperfecte per modum passionis cuiusdam. Sed donum
linguarum se extendit ad cognitionem quandam particularem, scilicet
vocum humanarum. Et ideo non repugnat imperfectioni huius vitae quod
perfecte et habitualiter habeatur.
Ad quartum dicendum quod interpretatio sermonum potest reduci ad donum
prophetiae, inquantum scilicet mens illuminatur ad intelligendum et
exponendum quaecumque sunt in sermonibus obscura, sive propter
difficultatem rerum significatarum, sive etiam propter ipsas voces
ignotas quae proferuntur, sive etiam propter similitudines rerum
adhibitas; secundum illud Dan. V, audivi de te quod possis obscura
interpretari et ligata dissolvere. Unde interpretatio sermonum est
potior quam donum linguarum, ut patet per id quod apostolus dicit, I
ad Cor. XIV, maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis,
nisi forte interpretetur. Postponitur autem interpretatio sermonum
dono linguarum, quia etiam ad interpretandum diversa linguarum genera
interpretatio sermonum se extendit.
|
|