|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in sermone non consistat
aliqua gratia gratis data. Gratia enim datur ad id quod excedit
facultatem naturae. Sed ex naturali ratione adinventa est ars
rhetorica, per quam aliquis potest sic dicere ut doceat, ut delectet,
ut flectat, sicut Augustinus dicit, in IV de Doct. Christ. Hoc
autem pertinet ad gratiam sermonis. Ergo videtur quod gratia sermonis
non sit gratia gratis data.
2. Praeterea, omnis gratia ad regnum Dei pertinet. Sed apostolus
dicit, I ad Cor. IV, non in sermone est regnum Dei, sed in
virtute. Ergo in sermone non consistit aliqua gratia gratis data.
3. Praeterea, nulla gratia datur ex meritis, quia si ex operibus,
iam non est gratia, ut dicitur Rom. XI. Sed sermo datur alicui ex
meritis, dicit enim Gregorius, exponens illud Psalmi, ne auferas de
ore meo verbum veritatis, quod verbum veritatis omnipotens Deus
facientibus tribuit, et non facientibus tollit. Ergo videtur quod
donum sermonis non sit gratia gratis data.
4. Praeterea, sicut necesse est quod homo per sermonem pronuntiet ea
quae pertinent ad donum sapientiae vel scientiae, ita etiam ea quae
pertinent ad virtutem fidei. Ergo, si ponitur sermo sapientiae et
sermo scientiae gratia gratis data, pari ratione deberet poni sermo
fidei inter gratias gratis datas.
Sed in contrarium est quod dicitur Eccli. VI, lingua eucharis,
idest gratiosa, in bono homine abundabit. Sed bonitas hominis est ex
gratia. Ergo etiam et gratiositas sermonis.
Respondeo dicendum quod gratiae gratis datae dantur ad utilitatem
aliorum, ut supra dictum est. Cognitio autem quam aliquis a Deo
accipit, in utilitatem alterius converti non posset nisi mediante
locutione. Et quia spiritus sanctus non deficit in aliquo quod
pertineat ad Ecclesiae utilitatem, etiam providet membris Ecclesiae
in locutione, non solum ut aliquis sic loquatur ut a diversis possit
intelligi, quod pertinet ad donum linguarum; sed etiam quod
efficaciter loquatur, quod pertinet ad gratiam sermonis. Et hoc
tripliciter. Primo quidem, ad instruendum intellectum, quod fit dum
aliquis sic loquitur quod doceat. Secundo, ad movendum affectum, ut
scilicet libenter audiat verbum Dei, quod fit dum aliquis sic loquitur
quod auditores delectet. Quod non debet aliquis quaerere propter
favorem suum, sed ut homines alliciantur ad audiendum verbum Dei.
Tertio, ad hoc quod aliquis amet ea quae verbis significantur, et
velit ea implere, quod fit dum aliquis sic loquitur quod auditorem
flectat. Ad quod quidem efficiendum spiritus sanctus utitur lingua
hominis quasi quodam instrumento, ipse autem est qui perficit
operationem interius. Unde Gregorius dicit, in homilia
Pentecostes, nisi corda auditorum spiritus sanctus repleat, ad aures
corporis vox docentium incassum sonat.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut miraculose Deus quandoque
operatur quodam excellentiori modo etiam ea quae natura potest operari,
ita etiam spiritus sanctus excellentius operatur per gratiam sermonis id
quod potest ars operari inferiori modo.
Ad secundum dicendum quod apostolus ibi loquitur de sermone qui
innititur humanae eloquentiae, absque virtute spiritus sancti. Unde
praemisit, cognoscam, non sermonem eorum qui inflati sunt, sed
virtutem. Et de seipso praemiserat supra, II, sermo meus et
praedicatio mea non fuit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis,
sed in ostensione spiritus et virtutis.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, gratia sermonis datur
alicui ad utilitatem aliorum. Unde quandoque subtrahitur propter
auditoris culpam, quandoque autem propter culpam ipsius loquentis.
Bona autem opera utriusque non merentur directe hanc gratiam, sed
solum impediunt huius gratiae impedimenta. Nam etiam gratia gratum
faciens subtrahitur propter culpam, non tamen eam meretur aliquis per
bona opera, per quae tamen tollitur gratiae impedimentum.
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, gratia sermonis ordinatur
ad utilitatem aliorum. Quod autem aliquis fidem suam aliis
communicet, fit per sermonem scientiae seu sapientiae, unde
Augustinus dicit, XIV de Trin., quod scire quemadmodum fides et
piis opituletur et contra impios defendatur, videtur apostolus
scientiam appellare. Et ideo non oportuit quod poneret sermonem
fidei, sed suffecit ponere sermonem scientiae et sapientiae.
|
|