|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia sermonis
sapientiae et scientiae pertineat etiam ad mulieres. Ad huiusmodi enim
gratiam pertinet doctrina, sicut dictum est. Sed docere competit
mulieri, dicitur enim Prov. IV, unigenitus fui coram matre mea,
et docebat me. Ergo haec gratia competit mulieribus.
2. Praeterea, maior est gratia prophetiae quam gratia sermonis,
sicut maior est contemplatio veritatis quam eius enuntiatio. Sed
prophetia conceditur mulieribus, sicut legitur Iudic. IV de
Debbora; et IV Reg. XXII, de Holda, prophetissa, uxore
Sellum; et Act. XXI, de quatuor filiabus Philippi. Apostolus
etiam dicit, I ad Cor. XI, omnis mulier orans aut prophetans, et
cetera. Ergo videtur quod multo magis gratia sermonis competit
mulieri.
3. Praeterea, I Petri IV dicitur, unusquisque, sicut accepit
gratiam, in alterutrum illam administrantes. Sed quaedam mulieres
accipiunt gratiam sapientiae et scientiae, quam non possunt aliis
administrare nisi per gratiam sermonis. Ergo gratia sermonis competit
mulieribus.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIV, mulieres in
Ecclesiis taceant; et I ad Tim. II, docere mulieri non
permitto. Hoc autem praecipue pertinet ad gratiam sermonis. Ergo
gratia sermonis non competit mulieribus.
Respondeo dicendum quod sermone potest aliquis uti dupliciter. Uno
modo, private ad unum vel paucos, familiariter colloquendo. Et
quantum ad hoc, gratia sermonis potest competere mulieribus. Alio
modo, publice alloquendo totam Ecclesiam. Et hoc mulieri non
conceditur. Primo quidem, et principaliter, propter conditionem
feminei sexus, qui debet esse subditus viro, ut patet Gen. III.
Docere autem et persuadere publice in Ecclesia non pertinet ad
subditos, sed ad praelatos. Magis tamen viri subditi ex commissione
possunt exequi, quia non habent huiusmodi subiectionem ex naturali
sexu, sicut mulieres, sed ex aliquo accidentaliter supervenienti.
Secundo, ne animi hominum alliciantur ad libidinem. Dicitur enim
Eccli. IX, colloquium illius quasi ignis exardescit. Tertio,
quia, ut communiter, mulieres non sunt in sapientia perfectae, ut eis
possit convenienter publica doctrina committi.
Ad primum ergo dicendum quod illa auctoritas loquitur de doctrina
privata, qua mater filium erudit.
Ad secundum dicendum quod gratia prophetiae attenditur secundum mentem
illuminatam a Deo, ex qua parte non est in hominibus sexuum
differentia, secundum illud Coloss. III, induentes novum
hominem, qui renovatur secundum imaginem eius qui creavit eum, ibi non
est masculus et femina. Sed gratia sermonis pertinet ad instructionem
hominum, inter quos differentia sexuum invenitur. Unde non est
similis ratio de utroque.
Ad tertium dicendum quod gratiam divinitus acceptam diversimode aliqui
administrant, secundum diversitatem conditionis ipsorum. Unde
mulieres, si gratiam sapientiae aut scientiae habeant, possunt eam
administrare secundum privatam doctrinam, non autem secundum publicam.
|
|