|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla gratia gratis data
ordinetur ad miracula facienda. Omnis enim gratia ponit aliquid in eo
cui datur. Sed operatio miraculorum non ponit aliquid in anima hominis
cui datur, quia etiam ad tactum corporis mortui miracula fiunt; sicut
legitur IV Reg. XIII, quod quidam proiecerunt cadaver in
sepulcro Elisei, quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et
stetit super pedes suos. Ergo operatio miraculorum non pertinet ad
gratiam gratis datam.
2. Praeterea, gratiae gratis datae sunt a spiritu sancto, secundum
illud I ad Cor. XII, divisiones gratiarum sunt, idem autem
spiritus. Sed operatio miraculorum fit etiam a spiritu immundo,
secundum illud Matth. XXIV, surgent pseudochristi et
pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia magna. Ergo videtur quod
operatio miraculorum non pertineat ad gratiam gratis datam.
3. Praeterea, miracula distinguuntur per signa et prodigia sive
portenta, et per virtutes. Inconvenienter ergo ponitur operatio
virtutum potius gratia gratis data quam operatio prodigiorum sive
signorum.
4. Praeterea, miraculosa reparatio sanitatis per divinam virtutem
fit. Ergo non debet distingui gratia sanitatum ab operatione
virtutum.
5. Praeterea, operatio miraculorum consequitur fidem, vel
facientis, secundum illud I ad Cor. XIII, si habuero omnem
fidem, ita ut montes transferam; sive etiam aliorum, propter quos
miracula fiunt, unde dicitur Matth. XIII, et non fecit ibi
virtutes multas, propter incredulitatem illorum. Si ergo fides
ponitur gratia gratis data, superfluum est praeter hoc ponere aliam
gratiam gratis datam operationem signorum.
Sed contra est quod apostolus, I ad Cor. XII, inter alias
gratias gratis datas, dicit, alii datur gratia sanitatum, alii
operatio virtutum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, spiritus sanctus
sufficienter providet Ecclesiae in his quae sunt utilia ad salutem, ad
quod ordinantur gratiae gratis datae. Sicut autem oportet quod notitia
quam quis divinitus accipit, in notitiam aliorum deducatur per donum
linguarum et per gratiam sermonis; ita necesse est quod sermo prolatus
confirmetur, ad hoc quod credibilis fiat. Hoc autem fit per
operationem miraculorum, secundum illud Marci ult., et sermonem
confirmante sequentibus signis. Et hoc rationabiliter. Naturale enim
est homini ut veritatem intelligibilem per sensibiles effectus
deprehendat. Unde sicut ductu naturalis rationis homo pervenire potest
in aliquam Dei notitiam per effectus naturales, ita per aliquos
supernaturales effectus, qui miracula dicuntur, in aliquam
supernaturalem cognitionem credendorum homo adducitur. Et ideo
operatio miraculorum pertinet ad gratiam gratis datam.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut prophetia se extendit ad omnia
quae supernaturaliter cognosci possunt, ita operatio virtutum se
extendit ad omnia quae supernaturaliter fieri possunt. Quorum quidem
causa est divina omnipotentia, quae nulli creaturae communicari
potest. Et ideo impossibile est quod principium operandi miracula sit
aliqua qualitas habitualiter manens in anima. Sed tamen hoc potest
contingere, quod sicut mens prophetae movetur ex inspiratione divina ad
aliquid supernaturaliter cognoscendum, ita etiam mens miracula
facientis moveatur ad faciendum aliquid ad quod sequitur effectus
miraculi, quod Deus sua virtute facit. Quod quandoque quidem fit
praecedente oratione, sicut cum Petrus Tabitham mortuam suscitavit,
ut habetur Act. IX, quandoque etiam non praecedente manifesta
oratione, sed Deo ad nutum hominis operante, sicut Petrus Ananiam
et Saphiram mentientes morti increpando tradidit, ut dicitur Act.
V. Unde Gregorius dicit, in II Dialog., quod sancti aliquando
ex potestate, aliquando exhibent miracula ex postulatione. Utrolibet
tamen modo Deus principaliter operatur, qui utitur instrumentaliter
vel interiori motu hominis, vel eius locutione, vel etiam aliquo
exteriori, actu, seu etiam aliquo contactu corporali corporis, etiam
mortui. Unde Iosue X, cum Iosue dixisset, quasi ex potestate,
sol, contra Gabaon non movearis, subditur postea, non fuit antea et
post tam longa dies, obediente Deo voci hominis.
Ad secundum dicendum quod ibi loquitur dominus de miraculis quae fienda
sunt tempore Antichristi, de quibus apostolus dicit, II ad
Thessal. II, quod adventus Antichristi erit secundum operationem
Satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus. Et sicut
Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, ambigi solet utrum propterea
dicta sint signa et prodigia mendacii quoniam mortales sensus per
phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur, an
quia illa, etiam si erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent.
Vera autem dicuntur, quia ipsae res verae erunt, sicut magi
Pharaonis fecerunt veras ranas et veros serpentes. Non autem habebunt
veram rationem miraculi, quia fient virtute naturalium causarum, sicut
in prima parte dictum est. Sed operatio miraculorum quae attribuitur
gratiae gratis datae, fit virtute divina, ad hominum utilitatem.
Ad tertium dicendum quod in miraculis duo possunt attendi. Unum
quidem est id quod fit, quod quidem est aliquid excedens facultatem
naturae. Et secundum hoc, miracula dicuntur virtutes. Aliud est id
propter quod miracula fiunt, scilicet ad manifestandum aliquid
supernaturale. Et secundum hoc, communiter dicuntur signa, propter
excellentiam autem, dicuntur portenta vel prodigia, quasi procul
aliquid ostendentia.
Ad quartum dicendum quod gratia sanitatum commemoratur seorsum, quia
per eam confertur homini aliquod beneficium, scilicet corporalis
sanitatis, praeter beneficium commune quod exhibetur in omnibus
miraculis, ut scilicet homines adducantur in Dei notitiam.
Ad quintum dicendum quod operatio miraculorum attribuitur fidei propter
duo. Primo quidem, quia ordinatur ad fidei confirmationem.
Secundo, quia procedit ex Dei omnipotentia, cui fides innititur.
Et tamen, sicut praeter gratiam fidei necessaria est gratia sermonis
ad fidei instructionem, ita etiam necessaria est operatio miraculorum
ad fidei confirmationem.
|
|