|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mali non possint facere
miracula. Miracula enim perpetrantur per orationem, sicut dictum
est. Sed oratio peccatoris non est exaudibilis, secundum illud
Ioan. IX, scimus quia peccatores Deus non audit. Et Prov.
XXVIII dicitur, qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio
sua erit execrabilis. Ergo videtur quod mali miracula facere non
possint.
2. Praeterea, miracula attribuuntur fidei, secundum illud Matth.
XVII, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti
huic, transi hinc, et transibit. Fides autem sine operibus mortua
est, ut dicitur Iac. II, et sic non videtur quod habeat propriam
operationem. Ergo videtur quod mali, qui non sunt bonorum operum,
miracula facere non possunt.
3. Praeterea, miracula sunt quaedam divina testimonia, secundum
illud Heb. II, contestante Deo signis et portentis et variis
virtutibus. Unde et in Ecclesia aliqui canonizantur per testimonia
miraculorum. Sed Deus non potest esse testis falsitatis. Ergo
videtur quod mali homines non possint miracula facere.
4. Praeterea, boni sunt Deo coniunctiores quam mali. Sed non
omnes boni faciunt miracula. Ergo multo minus mali faciunt.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, si
habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non
habuero, nihil sum. Sed quicumque non habet caritatem, est malus,
quia hoc solum donum spiritus sancti est quod dividit inter filios regni
et filios perditionis, ut Augustinus dicit, XV de Trin. Ergo
videtur quod etiam mali possunt miracula facere.
Respondeo dicendum quod miraculorum aliqua quidem non sunt vera, sed
phantastica facta, quibus scilicet ludificatur homo, ut videatur ei
aliquid quod non est. Quaedam vero sunt vera facta, sed non vere
habent rationem miraculi, quae fiunt virtute aliquarum naturalium
causarum. Et haec duo possunt fieri per Daemones, ut supra dictum
est. Sed vera miracula non possunt fieri nisi virtute divina,
operatur enim ea Deus ad hominum utilitatem. Et hoc dupliciter, uno
quidem modo, ad veritatis praedicatae confirmationem; alio modo, ad
demonstrationem sanctitatis alicuius quem Deus vult hominibus proponere
in exemplum virtutis. Primo autem modo, miracula possunt fieri per
quemcumque qui veram fidem praedicat et nomen Christi invocat, quod
etiam interdum per malos fit. Et secundum hunc modum, etiam mali
possunt miracula facere. Unde super illud Matth. VII, nonne in
nomine tuo prophetavimus etc. dicit Hieronymus, prophetare, vel
virtutes facere et Daemonia eiicere, interdum non est eius meriti qui
operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit, ut homines Deum
honorent, ad cuius invocationem fiunt tanta miracula. Secundo autem
modo, non fiunt miracula nisi a sanctis, ad quorum sanctitatem
demonstrandam miracula fiunt vel in vita eorum vel etiam post mortem,
sive per eos sive per alios. Legitur enim Act. XIX, quod Deus
faciebat virtutes per manus Pauli, et etiam desuper languidos
deferebantur a corpore eius sudaria, et recedebant ab eis languores.
Et sic etiam nihil prohibet per aliquem peccatorem miracula fieri ad
invocationem alicuius sancti. Quae tamen miracula non dicitur ille
facere, sed ille ad cuius sanctitatem demonstrandam haec fierent.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de oratione
ageretur, oratio in impetrando non innititur merito, sed divinae
misericordiae, quae etiam ad malos se extendit. Et ideo etiam
quandoque peccatorum oratio a Deo exauditur. Unde Augustinus dicit,
super Ioan., quod illud verbum caecus locutus est quasi adhuc
inunctus, idest nondum perfecte illuminatus, nam peccatores exaudit
Deus. Quod autem dicitur quod oratio non audientis legem est
execrabilis, intelligendum est quantum est ex merito peccatoris. Sed
interdum impetrat ex misericordia Dei, vel propter salutem eius qui
orat, sicut auditus est publicanus, ut dicitur Luc. XVIII; vel
etiam propter salutem aliorum et gloriam Dei.
Ad secundum dicendum quod fides sine operibus dicitur esse mortua
quantum ad ipsum credentem, qui per eam non vivit vita gratiae. Nihil
autem prohibet quod res viva operetur per instrumentum mortuum, sicut
homo operatur per baculum. Et hoc modo Deus operatur per fidem
hominis peccatoris instrumentaliter.
Ad tertium dicendum quod miracula semper sunt vera testimonia eius ad
quod inducuntur. Unde a malis qui falsam doctrinam enuntiant, nunquam
fiunt vera miracula ad confirmationem suae doctrinae, quamvis quandoque
fieri possint ad commendationem nominis Christi, quod invocant, et
virtute sacramentorum quae exhibent. Ab his autem qui veram doctrinam
enuntiant, fiunt quandoque vera miracula ad confirmationem doctrinae,
non autem ad testificationem sanctitatis. Unde Augustinus dicit, in
libro octoginta trium quaest., aliter magi faciunt miracula, aliter
boni Christiani, aliter mali, magi per privatos contractus cum
Daemonibus, boni Christiani per publicam iustitiam, mali Christiani
per signa publicae iustitiae.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, ideo non
omnibus sanctis ista attribuuntur, ne perniciosissimo errore
decipiantur infirmi, aestimantes in talibus factis esse maiora dona
quam in operibus iustitiae, quibus vita aeterna comparatur.
|
|