|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod vita non convenienter
dividatur per activam et contemplativam. Anima enim est principium
vitae per suam essentiam, dicit enim philosophus, in II de anima,
quod vivere viventibus est esse. Actionis autem et contemplationis
principium est anima per suas potentias. Ergo videtur quod vita non
convenienter dividatur per activam et contemplativam.
2. Praeterea, inconvenienter dividitur prius per differentias
posterioris. Activum autem et contemplativum, sive speculativum et
practicum, sunt differentiae intellectus, ut patet in III de
anima. Vivere autem est prius quam intelligere, nam vivere inest
viventibus primo secundum animam vegetabilem, ut patet per
philosophum, in II de anima. Ergo inconvenienter dividitur vita per
activam et contemplativam.
3. Praeterea, nomen vitae importat motum, ut patet per Dionysium,
VI cap. de Div. Nom. Sed contemplatio consistit magis in
quiete, secundum illud Sap. VIII, intrans in domum meam,
conquiescam cum illa. Ergo videtur quod vita non convenienter
dividatur per activam et contemplativam.
Sed contra est quod Gregorius, super Ezech., dicit, duae sunt
vitae in quibus nos omnipotens Deus per sacrum eloquium erudit, activa
videlicet et contemplativa.
Respondeo dicendum quod illa proprie dicuntur viventia quae ex seipsis
moventur seu operantur. Illud autem maxime convenit alicui secundum
seipsum, quod est proprium ei, et ad quod maxime inclinatur. Et ideo
unumquodque vivens ostenditur vivere ex operatione sibi maxime propria,
ad quam maxime inclinatur, sicut plantarum vita dicitur in hoc
consistere quod nutriuntur et generant; animalium vero in hoc quod
sentiunt et moventur; hominum vero in hoc quod intelligunt et secundum
rationem agunt. Unde etiam et in hominibus vita uniuscuiusque hominis
videtur esse id in quo maxime delectatur, et cui maxime intendit, et
in hoc praecipue vult quilibet convivere amico, ut dicitur in IX
Ethic. Quia ergo quidam homines praecipue intendunt contemplationi
veritatis, quidam principaliter intendunt exterioribus actionibus,
inde est quod vita hominis convenienter dividitur per activam et
contemplativam.
Ad primum ergo dicendum quod propria forma uniuscuiusque faciens ipsum
esse in actu, est principium propriae operationis ipsius. Et ideo
vivere dicitur esse viventium ex eo quod viventia per hoc quod habent
esse per suam formam, tali modo operantur.
Ad secundum dicendum quod vita universaliter sumpta non dividitur per
activam et contemplativam, sed vita hominis, qui speciem sortitur ex
hoc quod habet intellectum. Et ideo eadem est divisio intellectus et
vitae humanae.
Ad tertium dicendum quod contemplatio habet quidem quietem ab
exterioribus motibus, nihilominus tamen ipsum contemplari est quidam
motus intellectus, prout quaelibet operatio dicitur motus; secundum
quod philosophus dicit, in III de anima, quod sentire et
intelligere sunt motus quidam, prout motus dicitur actus perfecti. Et
hoc modo Dionysius, IV cap. de Div. Nom., ponit tres motus
animae contemplantis, scilicet rectum, circularem et obliquum.
|
|