|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vita non sufficienter
dividatur per activam et contemplativam. Philosophus enim, in I
Ethic. dicit quod tres sunt vitae maxime excellentes, scilicet
voluptuosa, civilis, quae videtur esse eadem activae, et
contemplativa. Insufficienter ergo dividitur vita per activam et
contemplativam.
2. Praeterea, Augustinus, XIX de Civ. Dei, ponit tria vitae
genera, scilicet otiosum, quod pertinet ad contemplationem;
actuosum, quod pertinet ad vitam activam; et addit tertium ex utroque
compositum. Ergo videtur quod insufficienter dividatur vita per
activam et contemplativam.
3. Praeterea, vita hominis diversificatur secundum quod homines
diversis actionibus student. Sed plura quam duo sunt humanarum
actionum studia. Ergo videtur quod vita debeat in plura membra dividi
quam in activum et contemplativum.
Sed contra est quod istae duae vitae significantur per duas uxores
Iacob, activa quidem per Liam, contemplativa vero per Rachelem; et
per duas mulieres quae dominum hospitio receperunt, contemplativa
quidem per Mariam, activa vero per Martham; ut Gregorius dicit, in
VI Moral. Non autem esset haec congrua significatio si essent
plures quam duae vitae. Ergo sufficienter dividitur vita per activam
et contemplativam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, divisio ista datur de vita
humana, quae quidem attenditur secundum intellectum. Intellectus
autem dividitur per activum et contemplativum, quia finis intellectivae
cognitionis vel est ipsa cognitio veritatis, quod pertinet ad
intellectum contemplativum; vel est aliqua exterior actio, quod
pertinet ad intellectum practicum sive activum. Et ideo vita etiam
sufficienter dividitur per activam et contemplativam.
Ad primum ergo dicendum quod vita voluptuosa ponit finem in
delectatione corporali, quae communis est nobis et brutis. Unde,
sicut philosophus ibidem dicit, est vita bestialis. Propter quod,
non comprehenditur sub praesenti divisione, prout vita humana dividitur
in activam et contemplativam.
Ad secundum dicendum quod media conficiuntur ex extremis, et ideo
virtute continentur in eis, sicut tepidum in calido et frigido, et
pallidum in albo et nigro. Et similiter sub activo et contemplativo
comprehenditur id quod est ex utroque compositum. Et tamen, sicut in
quolibet mixto praedominatur aliquod simplicium, ita etiam in medio
genere vitae superabundat quandoque quidem contemplativum, quandoque
vero activum.
Ad tertium dicendum quod omnia studia humanarum actionum, si
ordinentur ad necessitatem praesentis vitae secundum rationem rectam,
pertinent ad vitam activam, quae per ordinatas actiones consulit
necessitati vitae praesentis. Si autem deserviant concupiscentiae
cuicumque, pertinent ad vitam voluptuosam, quae non continetur sub
vita activa. Humana vero studia quae ordinantur ad considerationem
veritatis, pertinent ad vitam contemplativam.
|
|