|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spes non sit in voluntate
sicut in subiecto. Spei enim obiectum est bonum arduum, ut supra
dictum est. Arduum autem non est obiectum voluntatis, sed
irascibilis. Ergo spes non est in voluntate, sed in irascibili.
2. Praeterea, ad id ad quod unum sufficit, superflue apponitur
aliud. Sed ad perficiendum potentiam voluntatis sufficit caritas,
quae est perfectissima virtutum. Ergo spes non est in voluntate.
3. Praeterea, una potentia non potest simul esse in duobus actibus,
sicut intellectus non potest simul multa intelligere. Sed actus spei
simul esse potest cum actu caritatis. Cum ergo actus caritatis
manifeste pertineat ad voluntatem, actus spei non pertinet ad ipsam.
Sic ergo spes non est in voluntate.
Sed contra, anima non est capax Dei nisi secundum mentem; in qua est
memoria, intelligentia et voluntas, ut patet per Augustinum, in
libro de Trin. Sed spes est virtus theologica habens Deum pro
obiecto. Cum igitur non sit neque in memoria neque in intelligentia,
quae pertinent ad vim cognoscitivam, relinquitur quod sit in voluntate
sicut in subiecto.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, habitus per actus
cognoscuntur. Actus autem spei est quidam motus appetitivae partis,
cum sit eius obiectum bonum. Cum autem sit duplex appetitus in
homine, scilicet appetitus sensitivus, qui dividitur per irascibilem
et concupiscibilem, et appetitus intellectivus, qui dicitur voluntas,
ut in primo habitum est; similes motus qui sunt in appetitu inferiori
cum passione, in superiori sunt sine passione, ut ex supradictis
patet. Actus autem virtutis spei non potest pertinere ad appetitum
sensitivum, quia bonum quod est obiectum principale huius virtutis non
est aliquod bonum sensibile, sed bonum divinum. Et ideo spes est in
appetitu superiori, qui dicitur voluntas, sicut in subiecto, non
autem in appetitu inferiori, ad quem pertinet irascibilis.
Ad primum ergo dicendum quod irascibilis obiectum est arduum
sensibile. Obiectum autem virtutis spei est arduum intelligibile; vel
potius supra intellectum existens.
Ad secundum dicendum quod caritas sufficienter perficit voluntatem
quantum ad unum actum, qui est diligere. Requiritur autem alia virtus
ad perficiendum ipsam secundum alium actum eius, qui est sperare.
Ad tertium dicendum quod motus spei et motus caritatis habent ordinem
ad invicem, ut ex supradictis patet. Unde nihil prohibet utrumque
motum simul esse unius potentiae. Sicut et intellectus potest simul
multa intelligere ad invicem ordinata, ut in primo habitum est.
|
|