|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spes sit in beatis.
Christus enim a principio suae conceptionis fuit perfectus
comprehensor. Sed ipse habuit spem, cum ex eius persona dicatur in
Psalm., in te, domine, speravi, ut Glossa exponit. Ergo in
beatis potest esse spes.
2. Praeterea, sicut adeptio beatitudinis est quoddam bonum arduum,
ita etiam eius continuatio. Sed homines antequam beatitudinem
adipiscantur habent spem de beatitudinis adeptione. Ergo postquam sunt
beatitudinem adepti, possunt sperare beatitudinis continuationem.
3. Praeterea, per virtutem spei potest aliquis beatitudinem sperare
non solum sibi sed etiam aliis, ut supra dictum est. Sed beati qui
sunt in patria sperant beatitudinem aliis, alioquin non rogarent pro
eis. Ergo in beatis potest esse spes.
4. Praeterea, ad beatitudinem sanctorum pertinet non solum gloria
animae sed etiam gloria corporis. Sed animae sanctorum qui sunt in
patria expectant adhuc gloriam corporis, ut patet Apoc. VI, et
XII super Gen. ad Litt. Ergo spes potest esse in beatis.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. VIII, quod videt
quis, quid sperat? Sed beati fruuntur Dei visione. Ergo in eis
spes locum non habet.
Respondeo dicendum quod, subtracto eo quod dat speciem rei, solvitur
species, et res non potest eadem remanere, sicut remota forma corporis
naturalis, non remanet idem secundum speciem. Spes autem recipit
speciem a suo obiecto principali, sicut et ceterae virtutes, ut ex
supradictis patet. Obiectum autem principale eius est beatitudo
aeterna secundum quod est possibilis haberi ex auxilio divino, ut supra
dictum est. Quia ergo bonum arduum possibile non cadit sub ratione
spei nisi secundum quod est futurum, ideo, cum beatitudo iam non
fuerit futura sed praesens, non potest ibi esse virtus spei. Et ideo
spes, sicut et fides, evacuatur in patria, et neutrum eorum in beatis
esse potest.
Ad primum ergo dicendum quod Christus, etsi esset comprehensor, et
per consequens beatus, quantum ad divinam fruitionem; erat tamen simul
viator quantum ad passibilitatem naturae, quam adhuc gerebat. Et ideo
gloriam impassibilitatis et immortalitatis sperare poterat. Non tamen
ita quod haberet virtutem spei, quae non respicit gloriam corporis
sicut principale obiectum, sed potius fruitionem divinam.
Ad secundum dicendum quod beatitudo sanctorum dicitur vita aeterna,
quia per hoc quod Deo fruuntur, efficiuntur quodammodo participes
aeternitatis divinae, quae excedit omne tempus. Et ita continuatio
beatitudinis non diversificatur per praesens, praeteritum et futurum.
Et ideo beati non habent spem de continuatione beatitudinis, sed
habent ipsam rem, quia non est ibi ratio futuri.
Ad tertium dicendum quod, durante virtute spei, eadem spe aliquis
sperat beatitudinem sibi et aliis. Sed evacuata spe in beatis qua
sperabant sibi beatitudinem, sperant quidem aliis beatitudinem, sed
non virtute spei, sed magis ex amore caritatis. Sicut etiam qui habet
caritatem Dei eadem caritate diligit proximum, et tamen aliquis potest
diligere proximum non habens virtutem caritatis, alio quodam amore.
Ad quartum dicendum quod, cum spes sit virtus theologica habens Deum
pro obiecto, principale obiectum spei est gloria animae, quae in
fruitione divina consistit, non autem gloria corporis. Gloria etiam
corporis, etsi habeat rationem ardui per comparationem ad naturam
humanam, non habet tamen rationem ardui habenti gloriam animae. Tum
quia gloria corporis est minimum quiddam in comparatione ad gloriam
animae. Tum etiam quia habens gloriam animae habet iam sufficienter
causam gloriae corporis.
|
|