|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in damnatis sit spes.
Diabolus enim est et damnatus et princeps damnatorum, secundum illud
Matth. XXV, ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est
Diabolo et Angelis eius. Sed Diabolus habet spem, secundum illud
Iob XL, ecce spes eius frustrabitur eum. Ergo videtur quod damnati
habeant spem.
2. Praeterea, sicut fides potest esse formata et informis, ita et
spes. Sed fides informis potest esse in Daemonibus et damnatis,
secundum illud Iac. II, Daemones credunt et contremiscunt. Ergo
videtur quod etiam spes informis potest esse in damnatis.
3. Praeterea, nulli hominum post mortem accrescit meritum vel
demeritum quod in vita non habuit, secundum illud Eccle. XI, si
ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco
ceciderit ibi erit. Sed multi qui damnabuntur habuerunt in hac vita
spem, nunquam desperantes. Ergo etiam in futura vita spem habebunt.
Sed contra est quod spes causat gaudium, secundum illud Rom.
XII, spe gaudentes. Sed damnati non sunt in gaudio, sed in dolore
et luctu, secundum illud Isaiae LXV, servi mei laudabunt prae
exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae
contritione spiritus ululabitis. Ergo spes non est in damnatis.
Respondeo dicendum quod sicut de ratione beatitudinis est ut in ea
quietetur voluntas, ita de ratione poenae est ut id quod pro poena
infligitur voluntati repugnet. Non potest autem voluntatem quietare,
vel ei repugnare, quod ignoratur. Et ideo Augustinus dicit, super
Gen. ad Litt., quod Angeli perfecte beati esse non potuerunt in
primo statu ante confirmationem, vel miseri ante lapsum, cum non
essent praescii sui eventus, requiritur enim ad veram et perfectam
beatitudinem ut aliquis certus sit de suae beatitudinis perpetuitate;
alioquin voluntas non quietaretur. Similiter etiam, cum perpetuitas
damnationis pertineat ad poenam damnatorum, non vere haberet rationem
poenae nisi voluntati repugnaret, quod esse non posset si perpetuitatem
suae damnationis ignorarent. Et ideo ad conditionem miseriae
damnatorum pertinet ut ipsi sciant quod nullo modo possunt damnationem
evadere et ad beatitudinem pervenire, unde dicitur Iob XV, non
credit quod reverti possit de tenebris ad lucem. Unde patet quod non
possunt apprehendere beatitudinem ut bonum possibile, sicut nec beati
ut bonum futurum. Et ideo neque in beatis neque in damnatis est spes.
Sed in viatoribus sive sint in vita ista sive in Purgatorio, potest
esse spes, quia utrobique apprehendunt beatitudinem ut futurum
possibile.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, XXXIII
Moral., hoc dicitur de Diabolo secundum membra eius, quorum spes
annullabitur. Vel si intelligatur de ipso Diabolo, potest referri ad
spem qua sperat se de sanctis victoriam obtinere, secundum illud quod
supra praemiserat, habet fiduciam quod Iordanis influat in os eius.
Haec autem non est spes de qua loquimur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in Enchirid.,
fides est et malarum rerum et bonarum, et praeteritarum et praesentium
et futurarum, et suarum et alienarum, sed spes non est nisi rerum
bonarum futurarum ad se pertinentium. Et ideo magis potest esse fides
informis in damnatis quam spes, quia bona divina non sunt eis futura
possibilia, sed sunt eis absentia.
Ad tertium dicendum quod defectus spei in damnatis non variat
demeritum, sicut nec evacuatio spei in beatis auget meritum, sed
utrumque contingit propter mutationem status.
|
|