|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod spes viatorum non habeat
certitudinem. Spes enim est in voluntate sicut in subiecto. Sed
certitudo non pertinet ad voluntatem, sed ad intellectum. Ergo spes
non habet certitudinem.
2. Praeterea, spes ex gratia et meritis provenit, ut supra dictum
est. Sed in hac vita scire per certitudinem non possumus quod gratiam
habeamus, ut supra dictum est. Ergo spes viatorum non habet
certitudinem.
3. Praeterea, certitudo esse non potest de eo quod potest deficere.
Sed multi viatores habentes spem deficiunt a consecutione
beatitudinis. Ergo spes viatorum non habet certitudinem.
Sed contra est quod spes est certa expectatio futurae beatitudinis,
sicut Magister dicit, XXVI dist. III Sent. Quod potest
accipi ex hoc quod dicitur II ad Tim. I, scio cui credidi, et
certus sum quia potens est depositum meum servare.
Respondeo dicendum quod certitudo invenitur in aliquo dupliciter,
scilicet essentialiter, et participative. Essentialiter quidem
invenitur in vi cognoscitiva, participative autem in omni eo quod a vi
cognoscitiva movetur infallibiliter ad finem suum; secundum quem modum
dicitur quod natura certitudinaliter operatur, tanquam mota ab
intellectu divino certitudinaliter movente unumquodque ad suum finem.
Et per hunc etiam modum virtutes morales certius arte dicuntur
operari, inquantum per modum naturae moventur a ratione ad suos actus.
Et sic etiam spes certitudinaliter tendit in suum finem, quasi
participans certitudinem a fide, quae est in vi cognoscitiva.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod spes non innititur principaliter gratiae iam
habitae, sed divinae omnipotentiae et misericordiae, per quam etiam
qui gratiam non habet eam consequi potest, ut sic ad vitam aeternam
perveniat. De omnipotentia autem Dei et eius misericordia certus est
quicumque fidem habet.
Ad tertium dicendum quod hoc quod aliqui habentes spem deficiant a
consecutione beatitudinis, contingit ex defectu liberi arbitrii
ponentis obstaculum peccati, non autem ex defectu divinae omnipotentiae
vel misericordiae, cui spes innititur. Unde hoc non praeiudicat
certitudini spei.
|
|