|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa nihil
habeat in affectu, sed totum in intellectu. Dicit enim philosophus,
in II Metaphys., quod finis contemplationis est veritas. Veritas
autem pertinet ad intellectum totaliter. Ergo videtur quod vita
contemplativa totaliter in intellectu consistat.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in VI Moral., quod Rachel,
quae interpretatur visum principium, vitam contemplativam significat.
Sed visio principii pertinet proprie ad intellectum. Ergo vita
contemplativa proprie ad intellectum pertinet.
3. Praeterea, Gregorius dicit. Super Ezech. Quod ad vitam
contemplativam pertinet ab exteriori actione quiescere. Sed vis
affectiva sive appetitiva inclinat ad exteriores actiones. Ergo
videtur quod vita contemplativa non pertineat aliquo modo ad vim
appetitivam.
Sed contra est quod Gregorius ibidem dicit, quod contemplativa vita
est caritatem Dei et proximi tota mente retinere, et soli desiderio
conditoris inhaerere. Sed desiderium et amor ad vim affectivam sive
appetitivam pertinet, ut supra habitum est. Ergo etiam vita
contemplativa habet aliquid in vi affectiva sive appetitiva.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, vita contemplativa illorum
esse dicitur qui principaliter intendunt ad contemplationem veritatis.
Intentio autem est actus voluntatis, ut supra habitum est, quia
intentio est de fine, qui est voluntatis obiectum. Et ideo vita
contemplativa, quantum ad ipsam essentiam actionis, pertinet ad
intellectum, quantum autem ad id quod movet ad exercendum talem
operationem, pertinet ad voluntatem, quae movet omnes alias
potentias, et etiam intellectum, ad suum actum, ut supra dictum est.
Movet autem vis appetitiva ad aliquid inspiciendum, vel sensibiliter
vel intelligibiliter, quandoque quidem propter amorem rei visae,
quia, ut dicitur Matth. VI, ubi est thesaurus tuus, ibi est et
cor tuum, quandoque autem propter amorem ipsius cognitionis quam quis
ex inspectione consequitur. Et propter hoc Gregorius constituit vitam
contemplativam in caritate Dei, inquantum scilicet aliquis ex
dilectione Dei inardescit ad eius pulchritudinem conspiciendam. Et
quia unusquisque delectatur cum adeptus fuerit id quod amat, ideo vita
contemplativa terminatur ad delectationem, quae est in affectu, ex qua
etiam amor intenditur.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc ipso quod veritas est finis
contemplationis, habet rationem boni appetibilis et amabilis et
delectantis. Et secundum hoc pertinet ad vim appetitivam.
Ad secundum dicendum quod ad ipsam visionem primi principii, scilicet
Dei, incitat amor ipsius. Unde Gregorius dicit, super Ezech.,
quod vita contemplativa, calcatis curis omnibus, ad videndam faciem
sui creatoris inardescit.
Ad tertium dicendum quod vis appetitiva movet non solum membra
corporalia ad exteriores actiones exercendas, sed etiam intellectum ad
exercendum operationem contemplationis, ut dictum est.
|
|