|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales
pertineant ad vitam contemplativam. Dicit enim Gregorius, super
Ezech., quod contemplativa vita est caritatem quidem Dei et proximi
tota mente retinere. Sed omnes virtutes morales, de quarum actibus
dantur praecepta legis, reducuntur ad dilectionem Dei et proximi,
quia plenitudo legis est dilectio, ut dicitur Rom. XIII. Ergo
videtur quod virtutes morales pertineant ad vitam contemplativam.
2. Praeterea, contemplativa vita praecipue ordinatur ad Dei
contemplationem, dicit enim Gregorius, super Ezech., quod,
calcatis curis omnibus, ad videndum faciem sui creatoris inardescit.
Sed ad hoc nullus potest pervenire nisi per munditiam, quam causat
virtus moralis, dicitur enim Matth. V, beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt; et Heb. XII, pacem sequimini cum omnibus,
et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Ergo videtur quod
virtutes morales pertineant ad vitam contemplativam.
3. Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., quod contemplativa
vita speciosa est in animo unde significatur per Rachelem, de qua
dicitur, Gen. XXIX, quod erat pulchra facie. Sed pulchritudo
animi attenditur secundum virtutes morales, et praecipue secundum
temperantiam, ut Ambrosius dicit, in I de Offic. Ergo videtur
quod virtutes morales pertineant ad vitam contemplativam.
Sed contra est quod virtutes morales ordinantur ad exteriores
actiones. Sed Gregorius dicit, in VI Moral., quod ad
contemplativam vitam pertinet ab exteriori actione quiescere. Ergo
virtutes morales non pertinent ad vitam contemplativam.
Respondeo dicendum quod ad vitam contemplativam potest aliquid
pertinere dupliciter, uno modo, essentialiter; alio modo,
dispositive. Essentialiter quidem virtutes morales non pertinent ad
vitam contemplativam. Quia finis contemplativae vitae est consideratio
veritatis. Ad virtutes autem morales scire quidem, quod pertinet ad
considerationem veritatis, parvam potestatem habet, ut philosophus
dicit, in II Ethic. Unde et ipse, in X Ethic., virtutes
morales dicit pertinere ad felicitatem activam, non autem ad
contemplativam. Dispositive autem virtutes morales pertinent ad vitam
contemplativam. Impeditur enim actus contemplationis, in quo
essentialiter consistit vita contemplativa, et per vehementiam
passionum, per quam abstrahitur intentio animae ab intelligibilibus ad
sensibilia; et per tumultus exteriores. Virtutes autem morales
impediunt vehementiam passionum, et sedant exteriorum occupationum
tumultus. Et ideo virtutes morales dispositive ad vitam contemplativam
pertinent.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, vita contemplativa
habet motivum ex parte affectus, et secundum hoc dilectio Dei et
proximi requiritur ad vitam contemplativam. Causae autem moventes non
intrant essentiam rei, sed disponunt et perficiunt rem. Unde non
sequitur quod virtutes morales essentialiter pertineant ad vitam
contemplativam.
Ad secundum dicendum quod sanctimonia, idest munditia, causatur ex
virtutibus quae sunt circa passiones impedientes puritatem rationis.
Pax autem causatur ex iustitia, quae est circa operationes, secundum
illud Isaiae XXXII, opus iustitiae pax, inquantum scilicet ille
qui ab iniuriis aliorum abstinet, subtrahit litigiorum et tumultuum
occasiones. Et sic virtutes morales disponunt ad vitam
contemplativam, inquantum causant pacem et munditiam.
Ad tertium dicendum quod pulchritudo, sicut supra dictum est,
consistit in quadam claritate et debita proportione. Utrumque autem
horum radicaliter in ratione invenitur, ad quam pertinet et lumen
manifestans, et proportionem debitam in aliis ordinare. Et ideo in
vita contemplativa, quae consistit in actu rationis, per se et
essentialiter invenitur pulchritudo. Unde Sap. VIII de
contemplatione sapientiae dicitur, amator factus sum formae illius.
In virtutibus autem moralibus invenitur pulchritudo participative,
inquantum scilicet participant ordinem rationis, et praecipue in
temperantia, quae reprimit concupiscentias maxime lumen rationis
obscurantes. Et inde est quod virtus castitatis maxime reddit hominem
aptum ad contemplationem, inquantum delectationes venereae maxime
deprimunt mentem ad sensibilia, ut Augustinus dicit, in libro
Soliloquiorum.
|
|