|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ad vitam contemplativam
pertineant diversi actus. Richardus enim de sancto Victore distinguit
inter contemplationem, meditationem et cogitationem. Sed omnia ista
videntur ad vitam contemplativam pertinere. Ergo videtur quod vitae
contemplativae sint diversi actus.
2. Praeterea, apostolus, II ad Cor. III, dicit, nos
autem, revelata facie gloriam domini speculantes, transformamur in
eandem claritatem. Sed hoc pertinet ad vitam contemplativam. Ergo,
praeter tria praedicta, etiam speculatio ad vitam contemplativam
pertinet.
3. Praeterea, Bernardus dicit, in libro de Consid., quod prima
et maxima contemplatio est admiratio maiestatis. Sed admiratio,
secundum Damascenum, ponitur species timoris. Ergo videtur quod
plures actus ad vitam contemplativam requirantur.
4. Praeterea, ad vitam contemplativam pertinere dicuntur oratio,
lectio et meditatio. Pertinet etiam ad vitam contemplativam auditus,
nam de Maria, per quam vita contemplativa significatur, dicitur,
Luc. X, quod sedens secus pedes domini, audiebat verba illius.
Ergo videtur quod plures actus ad vitam contemplativam requirantur.
Sed contra est quod vita hic dicitur operatio cui homo principaliter
intendit. Si igitur sunt plures operationes vitae contemplativae, non
erit una vita contemplativa, sed plures.
Respondeo dicendum quod de vita contemplativa nunc loquimur secundum
quod ad hominem pertinet. Haec est autem differentia inter hominem et
Angelum, ut patet per Dionysium, VII cap. de Div. Nom.,
quod Angelus simplici apprehensione veritatem intuetur, homo autem
quodam processu ex multis pertingit ad intuitum simplicis veritatis.
Sic igitur vita contemplativa unum quidem actum habet in quo finaliter
perficitur, scilicet contemplationem veritatis, a quo habet unitatem,
habet autem multos actus quibus pervenit ad hunc actum finalem. Quorum
quidam pertinent ad acceptionem principiorum, ex quibus procedit ad
contemplationem veritatis; alii autem pertinent ad deductionem
principiorum in veritatem cuius cognitio inquiritur; ultimus autem
completivus actus est ipsa contemplatio veritatis.
Ad primum ergo dicendum quod cogitatio, secundum Richardum de sancto
Victore, pertinere videtur ad multorum inspectionem, ex quibus
aliquis colligere intendit unam simplicem veritatem. Unde sub
cogitatione comprehendi possunt et perceptiones sensuum, ad
cognoscendum aliquos effectus; et imaginationes; et discursus rationis
circa diversa signa, vel quaecumque perducentia in cognitionem
veritatis intentae. Quamvis secundum Augustinum, XIV de Trin.,
cogitatio dici possit omnis actualis operatio intellectus. Meditatio
vero pertinere videtur ad processum rationis ex principiis aliquibus
pertingentis ad veritatis alicuius contemplationem. Et ad idem
pertinet consideratio, secundum Bernardum. Quamvis secundum
philosophum, in II de anima, omnis operatio intellectus consideratio
dicatur. Sed contemplatio pertinet ad ipsum simplicem intuitum
veritatis. Unde idem Richardus dicit quod contemplatio est perspicax
et liber animi contuitus in res perspiciendas; meditatio autem est
intuitus animi in veritatis inquisitione occupatus; cogitatio autem est
animi respectus ad evagationem pronus.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Glossa Augustini ibidem,
speculantes dicit a speculo, non a specula. Videre autem aliquid per
speculum est videre causam per effectum, in quo eius similitudo
relucet. Unde speculatio ad meditationem reduci videtur.
Ad tertium dicendum quod admiratio est species timoris consequens
apprehensionem alicuius rei excedentis nostram facultatem. Unde
admiratio est actus consequens contemplationem sublimis veritatis.
Dictum est enim quod contemplatio in affectu terminatur.
Ad quartum dicendum quod homo ad cognitionem veritatis pertingit
dupliciter. Uno modo, per ea quae ab alio accipit. Et sic quidem,
quantum ad ea quae homo a Deo accipit, necessaria est oratio,
secundum illud Sap. VII, invocavi, et venit in me spiritus
sapientiae. Quantum vero ad ea quae accipit ab homine, necessarius
est auditus, secundum quod accipit ex voce loquentis; et lectio,
secundum quod accipit ex eo quod per Scripturam est traditum. Alio
modo, necessarium est quod adhibeat proprium studium. Et sic
requiritur meditatio.
|
|