|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa non
solum consistat in contemplatione Dei, sed etiam in consideratione
cuiuscumque veritatis. Dicitur enim in Psalmo, mirabilia opera tua,
et anima mea cognoscet nimis. Sed cognitio divinorum operum fit per
aliquam veritatis contemplationem. Ergo videtur quod ad vitam
contemplativam pertineat non solum divinam veritatem, sed etiam
quamlibet aliam contemplari.
2. Praeterea, Bernardus, in libro de Consid., dicit quod prima
contemplatio est admiratio maiestatis; secunda est iudiciorum Dei;
tertia est beneficiorum ipsius; quarta est promissorum. Sed inter
haec quatuor solum primum pertinet ad divinam veritatem, alia vero tria
pertinent ad effectus ipsius. Ergo vita contemplativa non solum
consistit in consideratione divinae veritatis, sed etiam in
consideratione veritatis circa divinos effectus.
3. Praeterea Richardus de sancto Victore distinguit sex species
contemplationum, quarum prima est secundum solam imaginationem, dum
attendimus res corporales; secunda autem est in imaginatione secundum
rationem, prout scilicet sensibilium ordinem et dispositionem
consideramus; tertia est in ratione secundum imaginationem, quando
scilicet per inspectionem rerum visibilium ad invisibilia sublevamur;
quarta autem est in ratione secundum rationem, quando scilicet animus
intendit invisibilibus, quae imaginatio non novit; quinta autem est
supra rationem, quando ex divina revelatione cognoscimus quae humana
ratione comprehendi non possunt; sexta autem est supra rationem et
praeter rationem, quando scilicet ex divina illuminatione cognoscimus
ea quae humanae rationi repugnare videntur, sicut ea quae dicuntur de
mysterio Trinitatis. Sed solum ultimum videtur ad divinam veritatem
pertinere. Ergo contemplatio non solum respicit divinam veritatem,
sed etiam eam quae in creaturis consideratur.
4. Praeterea, in vita contemplativa quaeritur contemplatio veritatis
inquantum est perfectio hominis. Sed quaelibet veritas est perfectio
humani intellectus. Ergo in qualibet contemplatione veritatis
consistit vita contemplativa.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in VI Moral., quod in
contemplatione principium, quod Deus est, quaeritur.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, ad vitam
contemplativam pertinet aliquid dupliciter, uno modo, principaliter;
alio modo, secundario vel dispositive. Principaliter quidem ad vitam
contemplativam pertinet contemplatio divinae veritatis, quia huiusmodi
contemplatio est finis totius humanae vitae. Unde Augustinus dicit,
in I de Trin., quod contemplatio Dei promittitur nobis actionum
omnium finis, atque aeterna perfectio gaudiorum. Quae quidem in
futura vita erit perfecta, quando videbimus eum facie ad faciem, unde
et perfecte beatos faciet. Nunc autem contemplatio divinae veritatis
competit nobis imperfecte, videlicet per speculum et in aenigmate,
unde per eam fit nobis quaedam inchoatio beatitudinis, quae hic incipit
ut in futuro terminetur. Unde et philosophus, in X Ethic., in
contemplatione optimi intelligibilis ponit ultimam felicitatem hominis.
Sed quia per divinos effectus in Dei contemplationem manuducimur,
secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt,
intellecta, conspiciuntur, inde est quod etiam contemplatio divinorum
effectuum secundario ad vitam contemplativam pertinet, prout scilicet
ex hoc manuducitur homo in Dei cognitionem. Unde Augustinus dicit,
in libro de vera Relig., quod in creaturarum consideratione non vana
et peritura curiositas est exercenda, sed gradus ad immortalia et
semper manentia faciendus. Sic igitur ex praemissis patet quod ordine
quodam quatuor ad vitam contemplativam pertinent, primo quidem,
virtutes morales; secundo autem, alii actus praeter contemplationem;
tertio vero, contemplatio divinorum effectuum; quarto vero completivum
est ipsa contemplatio divinae veritatis.
Ad primum ergo dicendum quod David cognitionem operum Dei quaerebat
ut ex hoc manuduceretur in Deum. Unde alibi dicit, meditabor in
omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabor, expandi
manus meas ad te.
Ad secundum dicendum quod ex consideratione divinorum iudiciorum
manuducitur homo in contemplationem divinae iustitiae, ex
consideratione autem divinorum beneficiorum et promissorum, manuducitur
homo in cognitionem divinae misericordiae seu bonitatis, quasi per
effectus exhibitos vel exhibendos.
Ad tertium dicendum quod per illa sex designantur gradus quibus per
creaturas in Dei contemplationem ascenditur. Nam in primo gradu
ponitur perceptio ipsorum sensibilium; in secundo vero gradu ponitur
progressus a sensibilibus ad intelligibilia; in tertio vero gradu
ponitur diiudicatio sensibilium secundum intelligibilia; in quarto vero
gradu ponitur absoluta consideratio intelligibilium in quae per
sensibilia pervenitur; in quinto vero gradu ponitur contemplatio
intelligibilium quae per sensibilia inveniri non possunt, sed per
rationem capi possunt; in sexto gradu ponitur consideratio
intelligibilium quae ratio nec invenire nec capere potest, quae
scilicet pertinent ad sublimem contemplationem divinae veritatis, in
qua finaliter contemplatio perficitur.
Ad quartum dicendum quod ultima perfectio humani intellectus est
veritas divina, aliae autem veritates perficiunt intellectum in ordine
ad veritatem divinam.
|
|