|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa,
secundum statum huius vitae, possit pertingere ad visionem divinae
essentiae. Quia, ut habetur Gen. XXXII, Iacob dixit, vidi
Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Sed visio faciei
est visio divinae essentiae. Ergo videtur quod aliquis per
contemplationem in praesenti vita possit se extendere ad videndum Deum
per essentiam.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in VI Moral., quod viri
contemplativi ad semetipsos introrsus redeunt, in eo quod spiritualia
rimantur, et nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt, vel
fortasse tractas manu discretionis abigunt, sed incircumscriptum lumen
videre cupientes, cunctas circumscriptionis suae imagines deprimunt,
et in eo quod super se contingere appetunt, vincunt quod sunt. Sed
homo non impeditur a visione divinae essentiae, quae est lumen
incircumscriptum, nisi per hoc quod necesse habet intendere
corporalibus phantasmatibus. Ergo videtur quod contemplatio praesentis
vitae potest se extendere ad videndum incircumscriptum lumen per
essentiam.
3. Praeterea, Gregorius, in II Dialog., dicit, animae
videnti creatorem angusta est omnis creatura. Vir ergo Dei, scilicet
beatus Benedictus, qui in turri globum igneum, Angelos quoque ad
caelos redeuntes videbat, haec procul dubio cernere non nisi in Dei
lumine poterat. Sed beatus Benedictus adhuc praesenti vita vivebat.
Ergo contemplatio praesentis vitae potest se extendere ad videndam Dei
essentiam.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., quandiu in hac
mortali carne vivitur, nullus ita in contemplationis virtute proficit
ut in ipso incircumscripti luminis radio mentis oculos infigat.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XII super Gen.
ad Litt., nemo videns Deum vivit ista vita qua mortaliter vivitur in
istis sensibus corporis, sed nisi ab hac vita quisque quodammodo
moriatur, sive omnino exiens de corpore sive alienatus a carnalibus
sensibus, in illam non subvehitur visionem. Quae supra diligentius
pertractata sunt, ubi dictum est de raptu; et in primo, ubi actum est
de Dei visione. Sic igitur dicendum est quod in hac vita potest esse
aliquis dupliciter. Uno modo, secundum actum, inquantum scilicet
actualiter utitur sensibus corporis. Et sic nullo modo contemplatio
praesentis vitae potest pertingere ad videndum Dei essentiam. Alio
modo potest esse aliquis in hac vita potentialiter, et non secundum
actum, inquantum scilicet anima eius est corpori mortali coniuncta ut
forma, ita tamen quod non utatur corporis sensibus, aut etiam
imaginatione, sicut accidit in raptu. Et sic potest contemplatio
huius vitae pertingere ad visionem divinae essentiae. Unde supremus
gradus contemplationis praesentis vitae est qualem habuit Paulus in
raptu, secundum quem fuit medio modo se habens inter statum praesentis
vitae et futurae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius, in epistola ad Caium
monachum, dicit, si aliquis videns Deum intellexit quod vidit, non
ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt eius. Et Gregorius dicit,
super Ezech., quod nequaquam omnipotens Deus iam in sua claritate
conspicitur, sed quiddam sub illa speculatur anima, unde recta
proficiat, et post ad visionis eius gloriam pertingat. Per hoc ergo
quod Iacob dixit, vidi Deum facie ad faciem, non est intelligendum
quod Dei essentiam viderit, sed quod formam, scilicet imaginariam,
vidit in qua Deus locutus est ei. Vel, quia per faciem quemlibet
agnoscimus, cognitionem Dei faciem eius vocavit, sicut Glossa
Gregorii ibidem dicit.
Ad secundum dicendum quod contemplatio humana, secundum statum
praesentis vitae, non potest esse absque phantasmatibus, quia
connaturale est homini ut species intelligibiles in phantasmatibus
videat, sicut philosophus dicit, in III de anima. Sed tamen
intellectualis cognitio non sistit in ipsis phantasmatibus, sed in eis
contemplatur puritatem intelligibilis veritatis. Et hoc non solum in
cognitione naturali, sed etiam in eis quae per revelationem
cognoscimus, dicit enim Dionysius, I cap. Cael. Hier., quod
Angelorum hierarchias manifestat nobis divina claritas in quibusdam
symbolis figuratis; ex cuius virtute restituimur in simplum radium,
idest in simplicem cognitionem intelligibilis veritatis. Et sic
intelligendum est quod Gregorius dicit, quod contemplantes corporalium
rerum umbras non secum trahunt, quia videlicet in eis non sistit eorum
contemplatio, sed potius in consideratione intelligibilis veritatis.
Ad tertium dicendum quod ex verbis illis Gregorii non datur intelligi
quod beatus Benedictus Deum in illa visione per essentiam viderit,
sed vult ostendere quod, quia videnti creatorem angusta est omnis
creatura, consequens est quod per illustrationem divini luminis de
facili possint quaecumque videri. Unde subdit, quamlibet enim parum
de luce creatoris aspexerit, breve ei fit omne quod creatum est.
|
|