|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter operatio
contemplationis distinguatur per tres motus, circularem rectum et
obliquum, IV cap. de Div. Nom. Contemplatio enim ad quietem
pertinet, secundum illud Sap. VIII, intrans in domum meam,
conquiescam cum illa. Sed motus quieti opponitur. Non ergo
operationes contemplativae vitae per motus designari debent.
2. Praeterea, actio contemplativae vitae ad intellectum pertinet,
secundum quem homo cum Angelis convenit. Sed in Angelis aliter
assignat Dionysius hos motus quam in anima. Dicit enim motum
circularem Angeli esse secundum illuminationes pulchri et boni. Motum
autem circularem animae secundum plura determinat. Quorum primum est
introitus animae ab exterioribus ad seipsam; secundum est quaedam
convolutio virtutum ipsius, per quam anima liberatur ab errore et ab
exteriori occupatione; tertium autem est unio ad ea quae supra se
sunt. Similiter etiam differenter describit motum rectum utriusque.
Nam rectum motum Angeli dicit esse secundum quod procedit ad
subiectorum providentiam. Motum autem rectum animae ponit in duobus,
primo quidem, in hoc quod progreditur ad ea quae sunt circa ipsam;
secundo autem, in hoc quod ab exterioribus ad simplices contemplationes
elevatur. Sed et motum obliquum diversimode in utrisque determinat.
Nam obliquum motum in Angelis assignat ex hoc quod, providendo minus
habentibus, manent in identitate circa Deum. Obliquum autem motum
animae assignat ex eo quod anima illuminatur divinis cognitionibus
rationabiliter et diffuse. Non ergo videntur convenienter assignari
operationes contemplationis per modos praedictos.
3. Praeterea, Richardus de sancto Victore, in libro de
Contempl., ponit multas alias differentias motuum, ad similitudinem
volatilium caeli. Quarum quaedam nunc ad altiora se attollunt, nunc
autem in inferiora demerguntur, et hoc saepius repetere videntur;
aliae vero dextrorsum vel sinistrorsum divertunt multoties; quaedam
vero moventur in anteriora vel posteriora frequenter; aliae vero quasi
in gyrum vertuntur, secundum latiores vel contractiores circuitus;
quaedam vero quasi immobiliter suspensae in uno loco manent. Ergo
videtur quod non sint solum tres motus contemplationis.
In contrarium est auctoritas Dionysii.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, operatio
intellectus, in qua contemplatio essentialiter consistit, motus
dicitur secundum quod motus est actus perfecti, ut philosophus dicit,
in III de anima. Quia enim per sensibilia in cognitionem
intelligibilium devenimus, operationes autem sensibiles sine motu non
fiunt, inde est quod etiam operationes intelligibiles quasi motus
quidam describuntur, et secundum similitudinem diversorum motuum earum
differentia assignatur. In motibus autem corporalibus perfectiores et
primi sunt locales, ut probatur in VIII Physic. Et ideo sub
eorum similitudine potissime operationes intelligibiles describuntur.
Quorum quidem sunt tres differentiae, nam quidam est circularis,
secundum quem aliquid movetur uniformiter circa idem centrum; alius
autem est rectus, secundum quem aliquid procedit ab uno in aliud,
tertius autem est obliquus, quasi compositus ex utroque. Et ideo in
operationibus intelligibilibus id quod simpliciter habet uniformitatem,
attribuitur motui circulari; operatio autem intelligibilis secundum
quam proceditur de uno in aliud, attribuitur motui recto; operatio
autem intelligibilis habens aliquid uniformitatis simul cum processu ad
diversa, attribuitur motui obliquo.
Ad primum ergo dicendum quod motus corporales exteriores opponuntur
quieti contemplationis, quae intelligitur esse ab exterioribus
occupationibus. Sed motus intelligibilium operationum ad ipsam quietem
contemplationis pertinent.
Ad secundum dicendum quod homo convenit in intellectu cum Angelis in
genere, sed vis intellectiva est multo altior in Angelo quam in
homine. Et ideo alio modo oportet hos motus in animabus et in Angelis
assignare, secundum quod diversimode se habent ad uniformitatem.
Intellectus enim Angeli habet cognitionem uniformem secundum duo,
primo quidem, quia non acquirit intelligibilem veritatem ex varietate
rerum compositarum; secundo, quia non intelligit veritatem
intelligibilem discursive, sed simplici intuitu. Intellectus vero
animae a sensibilibus rebus accipit intelligibilem veritatem; et cum
quodam discursu rationis eam intelligit. Et ideo Dionysius motum
circularem in Angelis assignat inquantum uniformiter et indesinenter,
absque principio et fine, intuentur Deum, sicut motus circularis,
carens principio et fine, uniformiter est circa idem centrum. In
anima vero, antequam ad istam uniformitatem perveniatur, exigitur quod
duplex eius difformitas amoveatur. Primo quidem, illa quae est ex
diversitate exteriorum rerum, prout scilicet relinquit exteriora. Et
hoc est quod primo ponit in motu circulari animae introitum ipsius ab
exterioribus ad seipsam. Secundo autem oportet quod removeatur secunda
difformitas, quae est per discursum rationis. Et hoc idem contingit
secundum quod omnes operationes animae reducuntur ad simplicem
contemplationem intelligibilis veritatis. Et hoc est quod secundo
dicit, quod necessaria est uniformis convolutio intellectualium
virtutum ipsius, ut scilicet, cessante discursu, figatur eius
intuitus in contemplatione unius simplicis veritatis. Et in hac
operatione animae non est error, sicut patet quod circa intellectum
primorum principiorum non erratur, quae simplici intuitu cognoscimus.
Et tunc, istis duobus praemissis, tertio ponitur uniformitas
conformis Angelis, secundum quod, praetermissis omnibus in sola Dei
contemplatione persistit. Et hoc est quod dicit, deinde, sicut
uniformis facta, unite, idest conformiter, unitis virtutibus, ad
pulchrum et bonum manuducitur. Motus autem rectus in Angelis accipi
non potest secundum hoc quod in considerando procedat ab uno in aliud,
sed solum secundum ordinem suae providentiae, secundum scilicet quod
Angelus superior inferiores illuminat per medios. Et hoc est quod
dicit, quod in directum moventur Angeli quando procedunt ad
subiectorum providentiam, recta omnia transeuntes, idest, secundum ea
quae secundum rectum ordinem disponuntur. Sed rectum motum ponit in
anima secundum hoc quod ab exterioribus sensibilibus procedit ad
intelligibilium cognitionem. Obliquum autem motum ponit in Angelo,
compositum ex recto et circulari, inquantum secundum contemplationem
Dei inferioribus provident. In anima autem ponit motum obliquum,
similiter ex recto et circulari compositum, prout illuminationibus
divinis ratiocinando utitur.
Ad tertium dicendum quod illae diversitates motuum quae accipiuntur
secundum differentiam eius quod est sursum et deorsum, dextrorsum et
sinistrorsum, ante et retro, et secundum diversos circuitus, omnes
continentur sub motu recto vel obliquo. Nam per omnes designatur
discursus rationis. Qui quidem si sit a genere ad speciem, vel a toto
ad partem, erit, ut ipse exponit, secundum sursum et deorsum. Si
vero sit ab uno oppositorum in aliud, erit secundum dextrorsum et
sinistrorsum. Si vero sit a causis in effectus, erit ante et retro.
Si vero sit secundum accidentia quae circumstant rem, propinqua vel
remota, erit circuitus. Discursus autem rationis, quando est a
sensibilibus ad intelligibilia secundum ordinem naturalis rationis,
pertinet ad motum rectum; quando autem est secundum illuminationes
divinas, pertinet ad motum obliquum; ut ex dictis patet. Sola autem
immobilitas quam ponit, pertinet ad motum circularem. Unde patet quod
Dionysius multo sufficientius et subtilius motus contemplationis
describit.
|
|