|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod contemplatio
delectationem non habeat. Delectatio enim ad vim appetitivam
pertinet. Sed contemplatio principaliter consistit in intellectu.
Ergo videtur quod delectatio non pertineat ad contemplationem.
2. Praeterea, omnis contentio et omne certamen impedit
delectationem. Sed in contemplatione est contentio et certamen, dicit
enim Gregorius, super Ezech., quod anima, cum contemplari Deum
nititur, velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia
intelligendo et sentiendo, de incircumscripto lumine aliquid degustat,
modo succumbit, quia degustando iterum deficit. Ergo vita
contemplativa non habet delectationem.
3. Praeterea, delectatio sequitur operationem perfectam, ut dicitur
in X Ethic. Sed contemplatio viae est imperfecta, secundum illud I
ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate. Ergo
videtur quod vita contemplativa delectationem non habeat.
4. Praeterea, laesio corporalis delectationem impedit. Sed
contemplatio inducit laesionem corporalem, unde Gen. XXXII
dicitur quod Iacob, postquam dixerat, vidi dominum facie ad faciem,
claudicabat pede, eo quod tetigerit nervum femoris eius et
obstupuerit. Ergo videtur quod in vita contemplativa non sit
delectatio.
Sed contra est quod de contemplatione sapientiae dicitur, Sap.
VIII, non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium
convictus eius, sed laetitiam et gaudium. Et Gregorius dicit, super
Ezech., quod contemplativa vita amabilis valde dulcedo est.
Respondeo dicendum quod aliqua contemplatio potest esse delectabilis
dupliciter. Uno modo, ratione ipsius operationis, quia unicuique
delectabilis est operatio sibi conveniens secundum propriam naturam vel
habitum. Contemplatio autem veritatis competit homini secundum suam
naturam, prout est animal rationale. Ex quo contingit quod omnes
homines ex natura scire desiderant, et per consequens in cognitione
veritatis delectantur. Et adhuc magis fit hoc delectabile habenti
habitum sapientiae et scientiae, ex quo accidit quod sine difficultate
aliquis contemplatur. Alio modo contemplatio redditur delectabilis ex
parte obiecti, inquantum scilicet aliquis rem amatam contemplatur,
sicut etiam accidit in visione corporali quod delectabilis redditur non
solum ex eo quod ipsum videre est delectabile, sed ex eo etiam quod
videt quis personam amatam. Quia ergo vita contemplativa praecipue
consistit in contemplatione Dei, ad quam movet caritas, ut dictum
est; inde est quod in vita contemplativa non solum est delectatio
ratione ipsius contemplationis, sed ratione ipsius divini amoris. Et
quantum ad utrumque eius delectatio omnem delectationem humanam
excedit. Nam et delectatio spiritualis potior est quam carnalis, ut
supra habitum est, cum de passionibus ageretur, et ipse amor quo ex
caritate Deus diligitur, omnem amorem excedit. Unde et in Psalmo
dicitur, gustate, et videte quoniam suavis est dominus.
Ad primum ergo dicendum quod vita contemplativa, licet essentialiter
consistat in intellectu, principium tamen habet in affectu, inquantum
videlicet aliquis ex caritate ad Dei contemplationem incitatur. Et
quia finis respondet principio inde est quod etiam terminus et finis
contemplativae vitae habetur in affectu, dum scilicet aliquis in
visione rei amatae delectatur, et ipsa delectatio rei visae amplius
excitat amorem. Unde Gregorius dicit, super Ezech., quod cum quis
ipsum quem amat viderit, in amorem ipsius amplius ignescit. Et haec
est ultima perfectio contemplativae vitae, ut scilicet non solum divina
veritas videatur, sed etiam ut ametur.
Ad secundum dicendum quod contentio vel certamen quod provenit ex
contrarietate exterioris rei, impedit illius rei delectationem, non
enim aliquis delectatur in re contra quam pugnat. Sed in re pro qua
quis pugnat, cum eam homo adeptus fuerit, ceteris paribus, magis in
ea delectatur, sicut Augustinus dicit, in VIII Confess., quod
quanto fuit maius periculum in praelio, tanto maius est gaudium in
triumpho. Non est autem in contemplatione contentio et certamen ex
contrarietate veritatis quam contemplamur, sed ex defectu nostri
intellectus, et ex corruptibili corpore, quod nos ad inferiora
retrahit, secundum illud Sap. IX, corpus, quod corrumpitur,
aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa
cogitantem. Et inde est quod quando homo pertingit ad contemplationem
veritatis, ardentius eam amat, sed magis odit proprium defectum a
gravitate corruptibilis corporis, ut dicat cum apostolo, infelix ego
homo. Quis me liberabit de corpore mortis huius? Unde et Gregorius
dicit, super Ezech., cum Deus iam per desiderium et intellectum
cognoscitur, omnem voluptatem carnis arefacit.
Ad tertium dicendum quod contemplatio Dei in hac vita imperfecta est
respectu contemplationis patriae, et similiter delectatio
contemplationis viae est imperfecta respectu delectationis
contemplationis patriae, de qua dicitur in Psalmo, de torrente
voluptatis tuae potabis eos. Sed contemplatio divinorum quae habetur
in via, etsi sit imperfecta, est tamen delectabilior omni alia
contemplatione quantumcumque perfecta, propter excellentiam rei
contemplatae. Unde philosophus dicit, in I de partibus Animal.,
accidit circa illas honorabiles existentes et divinas substantias
minores nobis existere theorias. Sed etsi secundum modicum attingamus
eas, tamen, propter honorabilitatem cognoscendi, delectabilius
aliquid habent quam quae apud nos omnia. Et hoc est etiam quod
Gregorius dicit, super Ezech., contemplativa vita amabilis valde
dulcedo est, quae super semetipsam animam rapit, caelestia aperit,
spiritualia mentis oculis patefacit.
Ad quartum dicendum quod Iacob post contemplationem uno pede
claudicabat, quia necesse est ut, debilitato amore saeculi,
convalescat aliquis ad amorem Dei, ut Gregorius dicit, super
Ezech., et ideo, post agnitionem suavitatis Dei, unus in nobis
sanus pes remanet, atque alius claudicat. Omnis enim qui uno pede
claudicat, solum illi pedi innititur quem sanum habet.
|
|