|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa non
sit diuturna. Vita enim contemplativa essentialiter consistit in his
quae ad intellectum pertinent. Sed omnes intellectivae perfectiones
huius vitae evacuantur, secundum illud I ad Cor. XIII, sive
prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia
destruetur. Ergo vita contemplativa evacuatur.
2. Praeterea, dulcedinem contemplationis aliquis homo raptim et
pertranseunter degustat. Unde Augustinus dicit, in X Confess.,
intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam
dulcedinem, sed redeo in haec aerumnosis ponderibus. Gregorius etiam
dicit, in V Moral., exponens illud Iob IV, cum spiritus me
praesente transiret, in suavitate, inquit, contemplationis intimae
non diu mens figitur, quia ad semetipsam, ipsa immensitate luminis
reverberata, revocatur. Ergo vita contemplativa non est diuturna.
3. Praeterea, illud quod non est homini connaturale, non potest
esse diuturnum. Vita autem contemplativa est melior quam secundum
hominem, ut philosophus dicit, in X Ethic. Ergo videtur quod vita
contemplativa non sit diuturna.
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. X, Maria optimam partem
elegit, quae non auferetur ab ea. Quia, ut Gregorius dicit, super
Ezech., contemplativa hic incipitur, ut in caelesti patria
perficiatur.
Respondeo dicendum quod aliquid potest dici diuturnum dupliciter, uno
modo, secundum suam naturam; alio modo, quoad nos. Secundum se
quidem manifestum est quod vita contemplativa diuturna est,
dupliciter. Uno modo, eo quod versatur circa incorruptibilia et
immobilia. Alio modo, quia non habet contrarietatem, delectationi
enim quae est in considerando, nihil est contrarium, ut dicitur in I
Topic. Sed quoad nos etiam vita contemplativa diuturna est. Tum
quia competit nobis secundum actionem incorruptibilis partis animae,
scilicet secundum intellectum, unde potest post hanc vitam durare.
Alio modo, quia in operibus contemplativae corporaliter non
laboramus, unde magis in huiusmodi operibus continue persistere
possumus, sicut philosophus dicit, in X Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod modus contemplandi non est idem hic et in
patria; sed vita contemplativa dicitur manere ratione caritatis, in
qua habet et principium et finem. Et hoc est quod Gregorius dicit,
super Ezech., contemplativa hic incipit, ut in caelesti patria
perficiatur, quia amoris ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum
quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescit.
Ad secundum dicendum quod nulla actio potest diu durare in sui summo.
Summum autem contemplationis est ut attingat ad uniformitatem divinae
contemplationis, ut dicit Dionysius, sicut supra positum est. Unde
etsi quantum ad hoc contemplatio diu durare non possit, tamen quantum
ad alios contemplationis actus potest diu durare.
Ad tertium dicendum quod philosophus dicit vitam contemplativam esse
supra hominem, quia competit nobis secundum hoc quod aliquid divinum
est in nobis, scilicet intellectus. Qui est incorruptibilis et
impassibilis secundum se, et ideo actio eius potest esse diuturnior.
|
|