|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnes actus virtutum
moralium pertineant ad vitam activam. Vita enim activa videtur
consistere solum in his quae sunt ad alterum, dicit enim Gregorius,
super Ezech., quod activa vita est panem esurienti tribuere, et in
fine, multis enumeratis quae ad alterum pertinent, subdit, et quae
singulis quibusque expediunt dispensare. Sed non per omnes actus
virtutum moralium ordinamur ad alios, sed solum secundum iustitiam et
partes eius, ut ex supra dictis patet. Non ergo actus omnium virtutum
moralium pertinent ad vitam activam.
2. Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., quod per Liam,
quae fuit lippa sed fecunda, significatur vita activa, quae, dum
occupatur in opere, minus videt; sed dum modo per verbum, modo per
exemplum ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere
filios generat. Hoc autem magis videtur pertinere ad caritatem, per
quam diligimus proximum, quam ad virtutes morales. Ergo videtur quod
actus virtutum moralium non pertineant ad vitam activam.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, virtutes morales disponunt ad
vitam contemplativam. Sed dispositio et perfectio pertinent ad idem.
Ergo videtur quod virtutes morales non pertineant ad vitam activam.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro de summo bono, in
activa vita prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt
vitia, ut in contemplativa iam pura mentis acie ad contemplandum Deum
quisque pertranseat. Sed cuncta vitia non exhauriuntur nisi per actus
virtutum moralium. Ergo actus virtutum moralium ad vitam activam
pertinent.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vita activa et
contemplativa distinguuntur secundum diversa studia hominum intendentium
ad diversos fines, quorum unum est consideratio veritatis, quae est
finis vitae contemplativae, aliud autem est exterior operatio, ad quam
ordinatur vita activa. Manifestum est autem quod in virtutibus
moralibus non principaliter quaeritur contemplatio veritatis, sed
ordinantur ad operandum, unde philosophus dicit, in II Ethic.,
quod ad virtutem scire quidem parum aut nihil potest. Unde manifestum
est quod virtutes morales pertinent essentialiter ad vitam activam.
Unde et philosophus, in X Ethic., virtutes morales ordinat ad
felicitatem activam.
Ad primum ergo dicendum quod inter virtutes morales praecipua est
iustitia, qua aliquis ad alterum ordinatur, ut philosophus probat, in
V Ethic. Unde vita activa describitur per ea quae ad alterum
ordinantur, non quia in his solum, sed quia in his principalius
consistit.
Ad secundum dicendum quod per actus omnium virtutum moralium potest
aliquis proximos suo exemplo dirigere ad bonum, quod Gregorius ibidem
attribuit vitae activae.
Ad tertium dicendum quod, sicut virtus quae ordinatur in finem
alterius virtutis, transit quodammodo in speciem eius; ita etiam
quando aliquis utitur his quae sunt vitae activae solum prout disponunt
ad contemplationem, comprehenduntur sub vita contemplativa. In his
autem qui operibus virtutum moralium intendunt tanquam secundum se
bonis, non autem tanquam disponentibus ad vitam contemplativam,
virtutes morales pertinent ad vitam activam. Quamvis etiam dici possit
quod vita activa dispositio sit ad contemplativam.
|
|