|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prudentia non pertineat
ad vitam activam. Sicut enim vita contemplativa pertinet ad vim
cognitivam, ita activa ad vim appetitivam. Prudentia autem non
pertinet ad vim appetitivam, sed magis ad cognitivam. Ergo prudentia
non pertinet ad vitam activam.
2. Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., quod activa vita,
dum occupatur in opere, minus videt, unde significatur per Liam,
quae lippos oculos habebat. Prudentia autem requirit claros oculos,
ut recte iudicet homo de agendis. Ergo videtur quod prudentia non
pertineat ad vitam activam.
3. Praeterea, prudentia media est inter virtutes morales et
intellectuales. Sed sicut virtutes morales pertinent ad vitam
activam, ut dictum est, ita intellectuales ad contemplativam. Ergo
videtur quod prudentia pertineat neque ad vitam activam neque ad
contemplativam, sed ad medium vivendi genus quod Augustinus ponit,
XIX de Civ. Dei.
Sed contra est quod philosophus, in X Ethic., prudentiam pertinere
dicit ad felicitatem activam, ad quam pertinent virtutes morales.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, id quod ordinatur ad
aliud sicut ad finem, praecipue in moralibus, trahitur in speciem eius
ad quod ordinatur, sicut ille qui moechatur ut furetur, magis dicitur
fur quam moechus, secundum philosophum, in V Ethic. Manifestum est
autem quod cognitio prudentiae ordinatur ad operationes virtutum
moralium sicut ad finem, est enim recta ratio agibilium, ut dicitur in
VI Ethic. Unde et fines virtutum moralium sunt principia
prudentiae, sicut in eodem libro philosophus dicit. Sicut ergo dictum
est quod virtutes morales in eo qui ordinat eas ad quietem
contemplationis, pertinent ad vitam contemplativam; ita cognitio
prudentiae, quae de se ordinatur ad operationes virtutum moralium,
directe pertinet ad vitam activam. Si tamen prudentia proprie
sumatur, secundum quod de ea philosophus loquitur. Si autem sumatur
communius, prout scilicet comprehendit qualemcumque humanam
cognitionem, sic prudentia quantum ad aliquam sui partem pertineret ad
vitam contemplativam, secundum quod Tullius dicit, in I de
Offic., quod qui acutissime et celerrime potest et videre verum et
explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi
solet.
Ad primum ergo dicendum quod operationes morales specificantur ex
fine, ut supra habitum est. Et ideo ad vitam contemplativam illa
cognitio pertinet quae finem habet in ipsa cognitione veritatis,
cognitio autem prudentiae, quae magis habet finem in actu appetitivae
virtutis, pertinet ad vitam activam.
Ad secundum dicendum quod occupatio exterior facit hominem minus videre
in rebus intelligibilibus, quae sunt separatae a sensibilibus, in
quibus operationes activae vitae consistunt. Sed tamen occupatio
exterior activae vitae facit hominem magis clare videre in iudicio
agibilium, quod pertinet ad prudentiam. Tum propter experientiam.
Tum propter mentis attentionem, quia, ubi intenderis, ibi ingenium
valet, ut Sallustius dicit.
Ad tertium dicendum quod prudentia dicitur esse media inter virtutes
intellectuales et morales quantum ad hoc, quod in subiecto convenit cum
virtutibus intellectualibus, in materia autem totaliter convenit cum
moralibus. Illud autem tertium genus vivendi medium est inter activam
vitam et contemplativam quantum ad ea circa quae occupatur, quia
quandoque occupatur in contemplatione veritatis, quandoque autem
occupatur circa exteriora.
|
|