|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod docere non sit actus
vitae activae, sed contemplativae. Dicit enim Gregorius, super
Ezech., quod viri perfecti bona caelestia quae contemplari
potuerunt, fratribus denuntiant, eorumque animos in amorem intimae
claritatis accendunt. Sed hoc pertinet ad doctrinam. Ergo docere est
actus vitae contemplativae.
2. Praeterea, ad idem genus vitae videtur reduci actus et habitus.
Sed docere est actus sapientiae, dicit enim philosophus, in principio
Metaphys., quod signum scientis est posse docere. Cum ergo
sapientia vel scientia pertineat ad vitam contemplativam, videtur quod
etiam doctrina ad vitam contemplativam pertineat.
3. Praeterea, sicut contemplatio est actus vitae contemplativae,
ita et oratio. Sed oratio qua quis orat pro alio, nihilominus
pertinet ad vitam contemplativam. Ergo quod aliquis veritatem
meditatam in alterius notitiam per doctrinam deducat, videtur ad vitam
contemplativam pertinere.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., activa vita est
panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere.
Respondeo dicendum quod actus doctrinae habet duplex obiectum, fit
enim doctrina per locutionem; locutio autem est signum audibile
interioris conceptus. Est igitur unum obiectum doctrinae id quod est
materia sive obiectum interioris conceptionis. Et quantum ad hoc
obiectum, quandoque doctrina pertinet ad vitam activam, quandoque ad
contemplativam, ad activam quidem, quando homo interius concipit
aliquam veritatem ut per eam in exteriori actione dirigatur; ad
contemplativam autem, quando homo interius concipit aliquam veritatem
intelligibilem in cuius consideratione et amore delectatur. Unde
Augustinus dicit, in libro de verbis Dom., eligant sibi partem
meliorem, scilicet vitae contemplativae; vacent verbo, inhient
doctrinae dulcedini, occupentur circa scientiam salutarem, ubi
manifeste dicit doctrinam ad vitam contemplativam pertinere. Aliud
vero obiectum doctrinae est ex parte sermonis audibilis. Et sic
obiectum doctrinae est ipse audiens. Et quantum ad hoc obiectum,
omnis doctrina pertinet ad vitam activam, ad quam pertinent exteriores
actiones.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa expresse loquitur de
doctrina quantum ad materiam, prout versatur circa considerationem et
amorem veritatis.
Ad secundum dicendum quod habitus et actus communicant in obiecto. Et
ideo manifeste illa ratio procedit ex parte materiae interioris
conceptus. In tantum enim ad sapientem vel scientem pertinet posse
docere, in quantum potest interiorem conceptum verbis exprimere, ad
hoc quod possit alium adducere ad intellectum veritatis.
Ad tertium dicendum quod ille qui orat pro alio, nihil agit erga illum
pro quo orat, sed solum erga Deum, qui est intelligibilis veritas.
Sed ille qui alium docet, aliquid circa eum agit exteriori actione.
Unde non est similis ratio de utroque.
|
|