|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vita activa maneat post
hanc vitam. Ad vitam enim activam pertinent actus virtutum moralium,
ut dictum est. Sed virtutes morales permanent post hanc vitam, ut
Augustinus dicit, XIV de Trin. Ergo vita activa permanet post
hanc vitam.
2. Praeterea, docere alios pertinet ad vitam activam, ut dictum
est. Sed in futura vita, in qua similes erimus Angelis, poterit
esse doctrina, sicut et in Angelis esse videtur, quorum unus alium
illuminat, purgat et perficit, quod refertur ad scientiae
assumptionem, ut patet per Dionysium, VII cap. Cael. Hier.
Ergo videtur quod vita activa remanet post hanc vitam.
3. Praeterea, illud quod de se est durabilius, magis videtur posse
post hanc vitam remanere. Sed vita activa videtur esse de se
durabilior, dicit enim Gregorius, super Ezech., quod in vita
activa fixi permanere possumus, in contemplativa autem intenta mente
manere nullo modo valemus. Ergo multo magis vita activa potest manere
post hanc vitam quam contemplativa.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., cum praesenti
saeculo vita aufertur activa, contemplativa autem hic incipitur ut in
caelesti patria perficiatur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, activa vita habet finem in
exterioribus actibus, qui si referuntur ad quietem contemplationis,
iam pertinent ad vitam contemplativam. In futura autem vita beatorum
cessabit occupatio exteriorum actuum, et si qui actus exteriores sint,
referentur ad finem contemplationis. Ut enim Augustinus dicit, in
fine de Civ. Dei, ibi vacabimus et videbimus; videbimus et
amabimus; amabimus et laudabimus. Et in eodem libro praemittit quod
Deus ibi sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine
fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus erit
omnibus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes
morales manebunt non secundum actus quos habent circa ea quae sunt ad
finem, sed secundum actus quos habent circa finem. Huiusmodi autem
actus sunt secundum quod constituunt quietem contemplationis. Quam
Augustinus in praemissis verbis significat per vacationem, quae est
intelligenda non solum ab exterioribus tumultibus, sed etiam ab
interiori perturbatione passionum.
Ad secundum dicendum quod vita contemplativa, sicut supra dictum est,
praecipue consistit in contemplatione Dei. Et quantum ad hoc, unus
Angelus alium non docet, quia, ut dicitur Matth. XVIII de
Angelis pusillorum, qui sunt inferioris ordinis, quod semper vident
faciem patris. Et sic etiam in futura vita nullus hominum alium
docebit de Deo, sed omnes videbimus eum sicuti est, ut habetur I
Ioan. III. Et hoc est quod dicitur Ierem. XXXI, non
docebit ultra vir proximum suum, dicens, cognosce dominum, omnes enim
cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Sed de his quae
pertinent ad dispensationem ministeriorum Dei, unus Angelus docet
alium, purgando, illuminando et perficiendo. Et secundum hoc,
aliquid habent de vita activa quandiu mundus durat, ex hoc quod
administrationi inferioris creaturae intendunt. Quod significatur per
hoc quod Iacob vidit Angelos in scala ascendentes, quod pertinet ad
contemplationem, et descendentes, quod pertinet ad actionem. Sed
sicut dicit Gregorius, II Moral., non sic a divina visione foris
exeunt ut internae contemplationis gaudiis priventur. Et ideo in eis
non distinguitur vita activa a contemplativa, sicut in nobis, qui per
opera activa impedimur a contemplatione. Non autem promittitur nobis
similitudo Angelorum quantum ad administrationem inferioris creaturae,
quae nobis non competit secundum ordinem naturae nostrae, sicut
competit Angelis, sed secundum visionem Dei.
Ad tertium dicendum quod durabilitas vitae activae in statu praesenti
excedens durabilitatem vitae contemplativae, non provenit ex
proprietate utriusque vitae secundum se consideratae, sed ex defectu
nostro, qui ex corporis gravitate retrahimur ab altitudine
contemplationis. Unde ibidem subdit Gregorius quod ipsa sua
infirmitate ab immensitate tantae celsitudinis repulsus animus in
semetipso relabitur.
|
|