|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod vita activa sit potior
quam contemplativa. Quod enim est meliorum, videtur esse melius, ut
philosophus dicit, in III Topic. Sed vita activa pertinet ad
maiores, scilicet ad praelatos, qui sunt in honore et potestate
constituti, unde Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, quod in
actione non amandus est honor in hac vita, sive potentia. Ergo
videtur quod vita activa sit potior quam contemplativa.
2. Praeterea, in omnibus habitibus et actibus praecipere pertinet ad
potiorem, sicut militaris, tanquam potior, praecipit frenorum
factrici. Sed ad vitam activam pertinet disponere et praecipere de
contemplativa, ut patet per id quod dicitur Moysi, Exod. XIX,
descende, et contestare populum, ne forte velit transcendere
propositos terminos ad videndum Deum. Ergo vita activa est potior
quam contemplativa.
3. Praeterea, nullus debet abstrahi a maiori ut applicetur
minoribus, apostolus enim dicit, I ad Cor. XII, aemulamini
charismata meliora. Sed aliqui abstrahuntur a statu vitae
contemplativae et occupantur circa vitam activam, ut patet de illis qui
transferuntur ad statum praelationis. Ergo videtur quod vita activa
sit potior quam contemplativa.
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. X, Maria optimam partem
elegit, quae non auferetur ab ea. Per Mariam autem significatur vita
contemplativa. Ergo contemplativa vita potior est quam activa.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliquid secundum se esse
excellentius quod tamen secundum aliquid ab alio superatur. Dicendum
est ergo quod vita contemplativa simpliciter melior est quam activa.
Quod philosophus, in X Ethic., probat octo rationibus. Quarum
prima est, quia vita contemplativa convenit homini secundum illud quod
est optimum in ipso, scilicet secundum intellectum, et respectu
propriorum obiectorum, scilicet intelligibilium, vita autem activa
occupatur circa exteriora. Unde Rachel, per quam significatur vita
contemplativa, interpretatur visum principium, vita autem activa
significatur per Liam, quae erat lippis oculis, ut Gregorius dicit,
VI Moral. Secundo, quia vita contemplativa potest esse magis
continua, licet non quantum ad summum contemplationis gradum, sicut
supra dictum est. Unde et Maria, per quam significatur vita
contemplativa, describitur secus pedes domini assidue sedens.
Tertio, quia maior est delectatio vitae contemplativae quam activae.
Unde Augustinus dicit, in libro de verbis Dom., quod Martha
turbabatur, Maria epulabatur. Quarto, quia in vita contemplativa
est homo magis sibi sufficiens, quia paucioribus ad eam indiget. Unde
dicitur Luc. X, Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga
plurima. Quinto, quia vita contemplativa magis propter se diligitur,
vita autem activa ad aliud ordinatur. Unde in Psalmo dicitur, unam
petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus
diebus vitae meae, ut videam voluntatem domini. Sexto, quia vita
contemplativa consistit in quadam vacatione et quiete, secundum illud
Psalmi, vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Septimo, quia
vita contemplativa est secundum divina, vita autem activa secundum
humana. Unde Augustinus dicit, in libro de verbis Dom., in
principio erat verbum, ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum
est, ecce cui Martha ministrabat. Octavo, quia vita contemplativa
est secundum id quod est magis proprium homini, idest secundum
intellectum, in operationibus autem vitae activae communicant etiam
inferiores vires, quae sunt nobis et brutis communes. Unde in
Psalmo, postquam dictum est, homines et iumenta salvabis, domine,
subditur id quod est hominibus speciale, in lumine tuo videbimus
lumen. Nonam rationem addit dominus, Luc. X, cum dicit, optimam
partem elegit Maria, quae non auferetur ab ea. Quod exponens
Augustinus, in libro de verbis Dom., dicit, non tu malam, sed
illa meliorem. Audi unde meliorem, quia non auferetur ab ea. A te
auferetur aliquando onus necessitatis, aeterna est dulcedo veritatis.
Secundum quid tamen, et in casu, magis est eligenda vita activa,
propter necessitatem praesentis vitae. Sicut etiam philosophus dicit,
in III Topic., quod philosophari est melius quam ditari, sed
ditari melius est necessitatem patienti.
Ad primum ergo dicendum quod ad praelatos non solum pertinet vita
activa, sed etiam debent esse excellentes in vita contemplativa. Unde
Gregorius dicit, in pastorali, sit rector actione praecipuus, prae
cunctis in contemplatione suspensus.
Ad secundum dicendum quod vita contemplativa in quadam animi libertate
consistit. Dicit enim Gregorius, super Ezech., quod vita
contemplativa ad quandam mentis libertatem transit, temporalia non
cogitans, sed aeterna. Et Boetius dicit, in V de Consolat.,
humanas animas liberiores esse necesse est cum se in mentis divinae
speculatione conservant, minus vero, cum dilabuntur ad corpora. Unde
patet quod vita activa non directe praecipit vitae contemplativae,
sed, disponendo ad vitam contemplativam, praecipit quaedam opera vitae
activae; in quo magis servit contemplativae vitae quam dominetur. Et
hoc est quod Gregorius dicit, super Ezech., quod activa vita
servitus, contemplativa autem libertas vocatur.
Ad tertium dicendum quod ad opera vitae activae interdum aliquis a
contemplatione avocatur propter aliquam necessitatem praesentis vitae,
non tamen hoc modo quod cogatur aliquis totaliter contemplationem
deserere. Unde Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, otium
sanctum quaerit caritas veritatis, negotium iustum, scilicet vitae
activae, suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus
imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati. Si autem
imponitur, suscipienda est, propter caritatis necessitatem. Sed nec
sic omnino veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa
suavitas, et opprimat ista necessitas. Et sic patet quod, cum
aliquis a contemplativa vita ad activam vocatur, non hoc fit per modum
subtractionis, sed per modum additionis.
|
|