|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vita activa sit maioris
meriti quam contemplativa. Meritum enim dicitur respectu mercedis.
Merces autem debetur labori, secundum illud I ad Cor. III,
unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Sed
vitae activae attribuitur labor, contemplativae vero quies, dicit enim
Gregorius, super Ezech., omnis qui ad Deum convertitur, prius
necesse est ut desudet in labore, idest Liam accipiat, ut post ad
videndum principium in Rachel amplexibus requiescat. Ergo vita activa
est maioris meriti quam contemplativa.
2. Praeterea, vita contemplativa est quaedam inchoatio futurae
felicitatis. Unde super illud Ioan. ult., sic eum volo manere
donec veniam, dicit Augustinus, hoc apertius dici potest, perfecta
me sequatur actio, informata meae passionis exemplo, inchoata vero
contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Et
Gregorius dicit, super Ezech., quod contemplativa vita hic
incipitur, ut in caelesti patria perficiatur. Sed in illa futura vita
non erit status merendi, sed recipiendi pro meritis. Ergo vita
contemplativa minus videtur habere de ratione meriti quam vita activa,
sed plus habet de ratione praemii.
3. Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., quod nullum
sacrificium est Deo magis acceptum quam zelus animarum. Sed per zelum
animarum aliquis se convertit ad studia activae vitae. Ergo videtur
quod vita contemplativa non sit maioris meriti quam activa.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in VI Moral., magna sunt
activae vitae merita, sed contemplativae potiora.
Respondeo dicendum quod radix merendi est caritas, sicut supra habitum
est. Cum autem caritas consistat in dilectione Dei et proximi, sicut
supra habitum est, diligere Deum secundum se est magis meritorium quam
diligere proximum, ut ex supra dictis patet. Et ideo illud quod
directius pertinet ad dilectionem Dei, magis est meritorium ex suo
genere quam id quod directe pertinet ad dilectionem proximi propter
Deum. Vita autem contemplativa directe et immediate pertinet ad
dilectionem Dei, dicit enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, quod
otium sanctum, scilicet contemplativae vitae, quaerit caritas
veritatis, scilicet divinae; cui potissime vita contemplativa
insistit, sicut dictum est. Vita autem activa ordinatur directius ad
dilectionem proximi, quia satagit circa frequens ministerium, ut
dicitur Luc. X. Et ideo ex suo genere contemplativa vita est
maioris meriti quam activa. Et hoc est quod Gregorius dicit, in
III Homil. Ezech., contemplativa est maior merito quam activa,
quia haec in usu praesentis operis laborat, in quo scilicet necesse est
proximis subvenire; illa vero sapore intimo venturam iam requiem
degustat, scilicet in contemplatione Dei. Potest tamen contingere
quod aliquis in operibus vitae activae plus meretur quam alius in
operibus vitae contemplativae, puta si propter abundantiam divini
amoris, ut eius voluntas impleatur propter ipsius gloriam, interdum
sustinet a dulcedine divinae contemplationis ad tempus separari. Sicut
apostolus dicebat, Rom. IX, optabam ego ipse anathema esse a
Christo pro fratribus meis, quod exponens Chrysostomus, in libro de
Compunct., dicit, ita totam mentem eius demerserat amor Christi,
ut etiam hoc quod ei prae ceteris omnibus amabilius erat, esse cum
Christo, rursus idipsum, quia ita placeret Christo, contemneret.
Ad primum ergo dicendum quod labor exterior operatur ad augmentum
praemii accidentalis, sed augmentum meriti respectu praemii essentialis
consistit principaliter in caritate. Cuius quoddam signum est labor
exterior toleratus propter Christum, sed multo expressius eius signum
est quod aliquis, praetermissis omnibus quae ad hanc vitam pertinent,
soli divinae contemplationi vacare delectetur.
Ad secundum dicendum quod in statu felicitatis futurae homo pervenit ad
perfectum, et ideo non relinquitur locus proficiendi per meritum. Si
tamen relinqueretur, esset efficacius meritum, propter caritatem
maiorem. Sed contemplatio praesentis vitae cum quadam imperfectione
est, et adhuc habet quo proficiat. Et ideo non tollit rationem
merendi, sed augmentum meriti facit, propter maius exercitium
caritatis divinae.
Ad tertium dicendum quod sacrificium spiritualiter Deo offertur cum
aliquid ei exhibetur. Inter omnia autem bona hominis Deus maxime
acceptat bonum humanae animae, ut hoc sibi in sacrificium offeratur.
Offerre autem debet aliquis Deo, primo quidem, animam suam,
secundum illud Eccli. XXX, miserere animae tuae placens Deo,
secundo autem, animas aliorum, secundum illud Apoc. ult., qui
audit, dicat, veni. Quanto autem homo animam suam vel alterius
propinquius Deo coniungit, tanto sacrificium est Deo magis acceptum.
Unde magis acceptum est Deo quod aliquis animam suam et aliorum
applicet contemplationi, quam actioni. Per hoc ergo quod dicitur quod
nullum sacrificium est Deo magis acceptum quam zelus animarum, non
praefertur meritum vitae activae merito vitae contemplativae, sed
ostenditur magis esse meritorium si quis offerat Deo animam suam et
aliorum, quam quaecumque alia exteriora dona.
|
|