|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa
impediatur per activam. Ad vitam enim contemplativam necessaria est
quaedam vacatio mentis, secundum illud Psalmi, vacate, et videte
quoniam ego sum Deus. Sed vita activa habet inquietudinem, secundum
illud Luc. X, Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga
plurima. Ergo vita activa contemplativam impedit.
2. Praeterea, ad vitam contemplativam requiritur claritas visionis.
Sed vita activa impedit visionis claritatem, dicit enim Gregorius,
super Ezech., quod lippa est et fecunda, quia, dum occupatur in
opere, minus videt. Ergo vita activa impedit contemplativam.
3. Praeterea, unum contrariorum impeditur per aliud. Sed vita
activa et contemplativa videntur contrarietatem habere ad invicem, quia
vita activa occupatur circa plurima, vita autem contemplativa insistit
ad contemplandum unum, unde et ex opposito dividuntur. Ergo videtur
quod vita contemplativa impediatur per activam.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in VI Moral., qui
contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo per
exercitium operis probent.
Respondeo dicendum quod vita activa potest considerari quantum ad duo.
Uno modo, quantum ad ipsum studium et exercitium exteriorum actionum.
Et sic manifestum est quod vita activa impedit contemplativam,
inquantum impossibile est quod aliquis simul occupetur circa exteriores
actiones, et divinae contemplationi vacet. Alio modo potest
considerari vita activa quantum ad hoc quod interiores animae passiones
componit et ordinat. Et quantum ad hoc, vita activa adiuvat ad
contemplationem, quae impeditur per inordinationem interiorum
passionum. Unde Gregorius dicit, in VI Moral., cum
contemplationis arcem aliqui tenere desiderant, prius se in campo per
exercitium operis probent, ut sollicite sciant si nulla iam mala
proximis irrogant, si irrogata a proximis aequanimiter portant, si
obiectis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si
subtractis non nimio maerore sauciantur. Ac deinde perpendant si, cum
ad semetipsos introrsus redeunt, in eo quod spiritualia rimantur,
nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt, vel fortasse tractas
manu discretionis abigunt. Ex hoc ergo exercitium vitae activae
confert ad contemplativam, quod quietat interiores passiones, ex
quibus phantasmata proveniunt, per quae contemplatio impeditur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam rationes illae procedunt
quantum ad ipsam occupationem exteriorum actuum, non autem quantum ad
effectum, qui est moderatio passionum.
|
|