|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vita activa non sit
prior quam contemplativa. Vita enim contemplativa directe pertinet ad
dilectionem Dei, vita autem activa ad dilectionem proximi. Sed
dilectio Dei praecedit dilectionem proximi, inquantum proximus propter
Deum diligitur. Ergo videtur quod etiam vita contemplativa sit prior
quam activa.
2. Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., sciendum est
quod, sicut bonus ordo vivendi est ut ab activa in contemplativam
tendatur, ita plerumque utiliter a contemplativa animus ad activam
reflectitur. Non ergo simpliciter vita activa est prior quam
contemplativa.
3. Praeterea, ea quae diversis competunt, non videntur ex
necessitate ordinem habere. Sed vita activa et contemplativa diversis
competunt, dicit enim Gregorius, in VI Moral., saepe qui
contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt,
et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis
extincti sunt. Non ergo vita activa prior est quam contemplativa.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in III Homil. Ezech.,
activa vita prior est tempore quam contemplativa, quia ex bono opere
tenditur ad contemplationem.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse prius dupliciter. Uno
modo, secundum suam naturam. Et hoc modo vita contemplativa est prior
quam activa, inquantum prioribus et melioribus insistit. Unde et
activam vitam movet et dirigit, ratio enim superior, quae
contemplationi deputatur, comparatur ad inferiorem, quae deputatur
actioni, sicut vir ad mulierem, quae est per virum regenda, ut
Augustinus dicit, XII de Trin. Alio modo est aliquid prius quoad
nos, quod scilicet est prius in via generationis. Et hoc modo vita
activa est prior quam contemplativa, quia disponit ad contemplativam,
ut ex supra dictis patet. Dispositio enim in via generationis
praecedit formam, quae simpliciter et secundum naturam est prior.
Ad primum ergo dicendum quod vita contemplativa non ordinatur ad
qualemcumque Dei dilectionem, sed ad perfectam. Sed vita activa
necessaria est ad dilectionem proximi qualemcumque. Unde Gregorius
dicit, in III Homil. Ezech., sine contemplativa vita intrare
possunt ad caelestem patriam qui bona quae possunt, operari non
negligunt, sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona
operari quae possunt. Ex quo etiam patet quod vita activa praecedit
contemplativam, sicut id quod est commune omnium, praecedit in via
generationis id quod est proprium perfectorum.
Ad secundum dicendum quod a vita activa proceditur ad vitam
contemplativam secundum ordinem generationis, a vita autem
contemplativa reditur ad vitam activam per viam directionis, ut
scilicet vita activa per contemplationem dirigatur. Sicut etiam per
operationes acquiritur habitus, et per habitum acquisitum perfectius
aliquis operatur, ut dicitur in II Ethic.
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt proni ad passiones propter eorum
impetum ad agendum, sunt similiter magis apti ad vitam activam propter
spiritus inquietudinem. Unde dicit Gregorius, in VI Moral.,
quod nonnulli ita inquieti sunt ut, si vacationem laboris habuerint,
gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant,
quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Quidam vero habent
naturaliter animi puritatem et quietem, per quam ad contemplationem
sunt apti, qui si totaliter actionibus deputentur, detrimentum
sustinebunt. Unde Gregorius dicit, in VI Moral., quod quorundam
hominum ita otiosae mentes sunt ut, si eos labor occupationis
excipiat, in ipsa operationis inchoatione succumbant. Sed, sicut
ipse postea subdit, saepe et pigras mentes amor ad opus excitat; et
inquietas in contemplatione timor refrenat. Unde et illi qui sunt
magis apti ad activam vitam, possunt per exercitium activae ad
contemplativam praeparari, et illi nihilominus qui sunt magis ad
contemplativam apti, possunt exercitia vitae activae subire, ut per
hoc ad contemplationem paratiores reddantur.
|
|