|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod status in sui ratione non
importet conditionem libertatis vel servitutis. Status enim a stando
dicitur. Sed stare dicitur aliquis ratione rectitudinis, unde dicitur
Ezech. II, fili hominis, sta super pedes tuos; et Gregorius
dicit, in VII Moral., ab omni statu rectitudinis dispereunt qui
per noxia verba dilabuntur sed rectitudinem spiritualem acquirit homo
per hoc quod subiicit suam voluntatem Deo, unde super illud Psalmi,
rectos decet collaudatio, dicit Glossa, recti sunt qui dirigunt cor
suum secundum voluntatem Dei. Ergo videtur quod sola obedientia
divinorum mandatorum sufficiat ad rationem status.
2. Praeterea, nomen status immobilitatem importare videtur,
secundum illud I ad Cor. XV, stabiles estote et immobiles. Unde
Gregorius dicit, super Ezech., lapis quadrus est, et quasi ex omni
latere statum habet, qui casum in aliqua permutatione non habet. Sed
virtus est quae facit immobiliter operari, ut dicitur in II Ethic.
Ergo videtur quod ex omni operatione virtuosa aliquis statum
nanciscatur.
3. Praeterea, nomen status videtur ad quandam altitudinem
pertinere, nam ex hoc aliquis stat quod in altum erigitur. Sed per
diversa officia aliquis fit altior altero. Similiter etiam per gradus
vel ordines diversos diversimode homines in quadam altitudine
constituuntur. Ergo sola diversitas graduum vel ordinum vel officiorum
sufficit ad diversificandum statum.
Sed contra est quod in decretis, Caus. II, qu. VI, dicitur,
si quando in causa capitali vel causa status interpellatum fuerit non
per exploratores, sed per seipsos est agendum, ubi causa status
appellatur pertinens ad libertatem vel ad servitutem. Ergo videtur
quod non variet statum hominis nisi id quod pertinet ad libertatem vel
servitutem.
Respondeo dicendum quod status, proprie loquendo, significat quandam
positionis differentiam secundum quam aliquis disponitur secundum modum
suae naturae, cum quadam immobilitate. Est enim naturale homini ut
caput eius in superiora tendat, et pedes in terra firmentur, et cetera
membra media convenienti ordine disponantur, quod quidem non accidit si
homo iaceat vel sedeat vel accumbat, sed solum quando erectus stat.
Nec rursus stare dicitur si moveatur, sed quando quiescit. Et inde
est quod etiam in ipsis humanis actionibus dicitur negotium aliquem
statum habere secundum ordinem propriae dispositionis, cum quadam
immobilitate seu quiete. Unde et circa homines, ea quae de facili
circa eos variantur et extrinseca sunt, non constituunt statum, puta
quod aliquis sit dives vel pauper, in dignitate constitutus vel
plebeius, vel si quid aliud est huiusmodi, unde et in iure civili
dicitur quod ei qui a senatu amovetur, magis dignitas quam status
aufertur. Sed solum illud videtur ad statum hominis pertinere quod
respicit obligationem personae hominis, prout scilicet aliquis est sui
iuris vel alieni, et hoc non ex aliqua causa levi vel de facili
mutabili, sed ex aliquo permanente. Et hoc est quod pertinet ad
rationem libertatis vel servitutis. Unde status pertinet proprie ad
libertatem vel servitutem, sive in spiritualibus sive in civilibus.
Ad primum ergo dicendum quod rectitudo, inquantum huiusmodi, non
pertinet ad rationem status, sed solum inquantum est connaturalis
homini, simul addita quadam quiete. Unde in aliis animalibus non
requiritur rectitudo ad hoc quod stare dicantur. Nec etiam homines
stare dicuntur, quantumcumque sint recti, nisi quiescant.
Ad secundum dicendum quod immobilitas non sufficit ad rationem status.
Nam etiam sedens et iacens quiescunt, qui tamen non dicuntur stare.
Ad tertium dicendum quod officium dicitur per comparationem ad actum;
gradus autem dicitur secundum ordinem superioritatis et inferioritatis;
sed ad statum requiritur immobilitas in eo quod pertinet ad conditionem
personae.
|
|