|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Ecclesia non debeat
esse diversitas officiorum vel statuum. Diversitas enim unitati
repugnat. Sed fideles Christi ad unitatem vocantur, secundum illud
Ioan. XVII, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus.
Ergo in Ecclesia non debet esse diversitas officiorum vel statuum.
2. Praeterea, natura non facit per multa quod potest per unum
facere. Sed operatio gratiae est multo ordinatior quam operatio
naturae. Ergo convenientius esset quod ea quae pertinent ad actus
gratiae, per eosdem homines administrarentur, ita ut non esset in
Ecclesia diversitas officiorum et statuum.
3. Praeterea, bonum Ecclesiae maxime videtur in pace consistere,
secundum illud Psalmi, qui posuit fines tuos pacem. Et II ad
Cor. ult. dicitur, pacem habete, et Deus pacis erit vobiscum.
Sed diversitas est impeditiva pacis, quam similitudo causare videtur,
secundum illud Eccli. XIII, omne animal diligit simile sibi. Et
philosophus dicit, in VII Polit., quod modica differentia facit
in civitate dissidium. Ergo videtur quod non oporteat in Ecclesia
esse diversitatem statuum et officiorum.
Sed contra est quod in Psalmo in laudem Ecclesiae dicitur quod est
circumamicta varietate, ubi dicit Glossa quod doctrina apostolorum,
et confessione martyrum, et puritate virginum et lamento poenitentium,
ornatur regina, idest Ecclesia.
Respondeo dicendum quod diversitas statuum et officiorum in Ecclesia
ad tria pertinet. Primo quidem, ad perfectionem ipsius Ecclesiae.
Sicut enim in rerum naturalium ordine perfectio, quae in Deo
simpliciter et uniformiter invenitur, in universitate creaturarum
inveniri non potuit nisi difformiter et multipliciter ita etiam
plenitudo gratiae, quae in Christo sicut in capite adunatur, ad
membra eius diversimode redundat, ad hoc quod corpus Ecclesiae sit
perfectum. Et hoc est quod apostolus dicit, ad Ephes. IV, ipse
dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero
Evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem
sanctorum. Secundo autem pertinet ad necessitatem actionum quae sunt
in Ecclesia necessariae. Oportet autem ad diversas actiones diversos
homines deputari, ad hoc quod expeditius et sine confusione omnia
peragantur. Et hoc est quod apostolus dicit, Rom. XII, sicut in
uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum
habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Tertio hoc pertinet
ad dignitatem et pulchritudinem Ecclesiae, quae in quodam ordine
consistit. Unde dicitur III Reg. X, quod videns regina Saba
omnem sapientiam Salomonis, et habitacula servorum et ordines
ministrantium, non habebat ultra spiritum. Unde et apostolus dicit,
II ad Tim. II, quod in magna domo non solum sunt vasa aurea et
argentea, sed et lignea et fictilia.
Ad primum ergo dicendum quod diversitas statuum et officiorum non
impedit Ecclesiae unitatem, quae perficitur per unitatem fidei et
caritatis et mutuae subministrationis, secundum illud apostoli, ad
Ephes. IV, ex quo totum corpus est compactum, scilicet per fidem,
et connexum, scilicet per caritatem, per omnem iuncturam
subministrationis, dum scilicet unus alii servit.
Ad secundum dicendum quod sicut natura non facit per multa quod potest
facere per unum, ita etiam non coarctat in unum id ad quod multa
requiruntur, secundum illud apostoli, I ad Cor. XII, si totum
corpus oculus, ubi auditus? Unde et in Ecclesia, quae est corpus
Christi, oportuit membra diversificari secundum diversa officia,
status et gradus.
Ad tertium dicendum quod sicut in corpore naturali membra diversa
continentur in unitate per virtutem spiritus vivificantis quo abscedente
membra corporis separantur; ita etiam in corpore Ecclesiae conservatur
pax diversorum membrorum virtute spiritus sancti, qui corpus Ecclesiae
vivificat, ut habetur Ioan. VI. Unde apostolus dicit, Ephes.
IV, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Discedit
autem aliquis ab hac unitate spiritus dum quaerit quae sibi sunt
propria, sicut etiam in terrena civitate pax tollitur ex hoc quod cives
singuli quae sua sunt quaerunt. Alioquin, per officiorum et statuum
distinctionem tam mentis quam in civitate terrena magis pax
conservatur, inquantum per haec plures sunt qui communicant actibus
publicis. Unde et apostolus dicit, I ad Cor. XII, quod Deus
sic temperavit ut non sit schisma in corpore, sed pro invicem sollicita
sint membra.
|
|