|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod officia non
distinguantur per actus. Sunt enim infinitae diversitates humanorum
actuum, tam in spiritualibus quam in temporalibus. Sed infinitorum
non potest esse certa distinctio. Ergo per diversitates actuum non
potest esse humanorum officiorum certa distinctio.
2. Praeterea, vita activa et contemplativa secundum actus
distinguuntur, ut dictum est. Sed alia videtur esse distinctio
officiorum a distinctione vitarum. Non ergo officia distinguuntur per
actus.
3. Praeterea, ordines etiam ecclesiastici et status et gradus per
actus distingui videntur. Si ergo officia distinguantur per actus,
videtur sequi quod eadem sit distinctio officiorum, graduum et
statuum. Hoc autem est falsum, quia diversimode in suas partes
dividuntur. Non ergo videtur quod officia distinguantur per actus.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., quod
officium ab efficiendo est dictum, quasi efficium, propter decorem
sermonis una mutata littera. Sed efficere pertinet ad actionem. Ergo
officia per actus distinguuntur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, diversitas in membris
Ecclesiae ad tria ordinatur, scilicet ad perfectionem, actionem et
decorem. Et secundum haec tria triplex distinctio diversitatis
fidelium accipi potest. Una quidem per respectum ad perfectionem. Et
secundum hoc accipitur differentia statuum, prout quidam sunt aliis
perfectiores. Alia vero distinctio accipitur per respectum ad
actionem. Et haec est distinctio officiorum, dicuntur enim in
diversis officiis esse qui sunt ad diversas actiones deputati. Alia
autem, per respectum ad ordinem pulchritudinis ecclesiasticae. Et
secundum hoc accipitur differentia graduum, prout scilicet, etiam in
eodem statu vel officio, unus est alio superior. Unde et in Psalmo
dicitur, secundum aliam litteram, Deus in gradibus eius cognoscetur.
Ad primum ergo dicendum quod materialis diversitas humanorum actuum est
infinita. Et secundum hanc non distinguuntur officia, sed secundum
formalem diversitatem, quae accipitur secundum diversas species
actuum; secundum quam actus hominis non sunt infiniti.
Ad secundum dicendum quod vita dicitur absolute. Et ideo diversitas
vitarum accipitur secundum diversos actus qui conveniunt homini secundum
seipsum. Sed efficientia, a qua sumitur nomen officii, ut dictum
est, importat actionem tendentem in aliud, ut dicitur in IX
Metaphys. Et ideo officia distinguuntur proprie secundum actus qui
referuntur ad alios, sicut dicitur doctor habere officium, vel iudex,
et sic de aliis. Et ideo Isidorus dicit quod officium est ut quisque
illa agat quae nulli officiant, id est noceant, sed prosint omnibus.
Ad tertium dicendum quod diversitas statuum, officiorum et graduum
secundum diversa sumitur, ut dictum est. Contingit tamen quod ista
tria in eodem concurrant, puta, cum aliquis deputatur ad aliquem actum
altiorem, simul ex hoc habet et officium et gradum; et ulterius
quandoque perfectionis statum, propter actus sublimitatem sicut patet
de episcopo. Ordines autem ecclesiastici specialiter distinguuntur
secundum officia divina, dicit enim Isidorus, in libro Etymol.,
officiorum plurima genera sunt, sed praecipuum illud est quod in sacris
divinisque rebus habetur.
|
|