|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod differentia statuum non
attendatur secundum incipientes, proficientes et perfectos.
Diversorum enim diversae sunt species et differentiae. Sed secundum
hanc differentiam inchoationis, profectus et perfectionis, dividuntur
gradus caritatis, ut supra habitum est, cum de caritate ageretur.
Ergo videtur quod secundum hoc non sit accipienda differentia statuum.
2. Praeterea, status, sicut dictum est, respicit conditionem
servitutis vel libertatis. Ad quam non videtur pertinere praedicta
differentia incipientium, proficientium et perfectorum. Ergo
inconvenienter status per ista dividitur.
3. Praeterea, incipientes, proficientes et perfecti distingui
videntur secundum magis et minus, quod videtur magis pertinere ad
rationem gradus. Sed alia est divisio graduum et statuum, ut supra
dictum est. Non ergo convenienter dividitur status secundum
incipientes, proficientes et perfectos.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in Moral., tres sunt modi
conversorum, inchoatio, medietas atque perfectio. Et super Ezech.
dicit quod alia sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud
perfectio.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status libertatem
respicit vel servitutem. Invenitur autem in rebus spiritualibus duplex
servitus et duplex libertas. Una quidem est servitus peccati, altera
vero est servitus iustitiae; similiter etiam est duplex libertas, una
quidem a peccato, alia vero a iustitia; ut patet per apostolum, qui
dicit, Rom. VI, cum servi essetis peccati, liberi fuistis
iustitiae, nunc autem, liberati a peccato, servi estis facti Deo.
Est autem servitus peccati vel iustitiae, cum aliquis vel ex habitu
peccati ad malum inclinatur, vel ex habitu iustitiae ad bonum.
Similiter etiam libertas a peccato est cum aliquis ab inclinatione
peccati non superatur, libertas autem a iustitia est cum aliquis
propter amorem iustitiae non retardatur a malo. Veruntamen, quia homo
secundum naturalem rationem ad iustitiam inclinatur, peccatum autem est
contra naturalem rationem, consequens est quod libertas a peccato sit
vera libertas, quae coniungitur servituti iustitiae, quia per utrumque
tendit homo in id quod est conveniens sibi. Et similiter vera servitus
est servitus peccati, cui coniungitur libertas a iustitia, quia
scilicet per hoc homo impeditur ab eo quod est proprium sibi. Hoc
autem quod homo efficiatur servus iustitiae vel peccati, contingit per
humanum studium, sicut apostolus ibidem dicit, cui exhibetis vos
servos ad obediendum, servi eius estis cui obedistis, sive peccati,
ad mortem; sive obeditionis, ad iustitiam. In omni autem humano
studio est accipere principium, medium et terminum. Et ideo
consequens est quod status spiritualis servitutis et libertatis secundum
tria distinguatur, scilicet secundum principium, ad quod pertinet
status incipientium; et medium, ad quod pertinet status
proficientium; et terminum, ad quem pertinet status perfectorum.
Ad primum ergo dicendum quod libertas a peccato fit per caritatem,
quae diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, ut dicitur
Rom. V, et inde est quod dicitur II ad Cor. III, ubi
spiritus domini, ibi libertas. Et ideo eadem est divisio caritatis,
et statuum pertinentium ad spiritualem libertatem.
Ad secundum dicendum quod incipientes, proficientes et perfecti,
secundum quod per hoc status diversi distinguuntur, dicuntur homines
non secundum quodcumque studium, sed secundum studium eorum quae
pertinent ad spiritualem libertatem vel servitutem, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut prius dictum est, nihil prohibet in
idem concurrere gradum et statum. Nam et in rebus mundanis illi qui
sunt liberi non solum sunt alterius status quam servi, sed etiam sunt
altioris gradus.
|
|