|
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad statum perfectionis,
ad quem alii status ordinantur. Nam consideratio officiorum, quantum
quidem ad alios actus, pertinet ad legispositores; quantum autem ad
sacra ministeria, pertinet ad considerationem ordinum, de quibus in
tertia parte agetur. Circa statum autem perfectorum triplex
consideratio occurrit, primo quidem, de statu perfectionis in
communi; secundo, de his quae pertinent ad perfectionem episcoporum;
tertio, de his quae pertinent ad perfectionem religiosorum. Circa
primum quaeruntur octo. Primo, utrum perfectio attendatur secundum
caritatem. Secundo, utrum aliquis possit esse perfectus in hac vita.
Tertio, utrum perfectio huius vitae consistat principaliter in
consiliis, vel in praeceptis. Quarto, utrum quicumque est
perfectus, sit in statu perfectionis. Quinto, utrum praelati et
religiosi specialiter sint in statu perfectionis. Sexto, utrum omnes
praelati sint in statu perfectionis. Septimo, quis status sit
perfectior, utrum religiosorum vel episcoporum. Octavo, de
comparatione religiosorum ad plebanos et archidiaconos.
|
|