|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod perfectio Christianae
vitae non attendatur specialiter secundum caritatem. Dicit enim
apostolus, I ad Cor. XIV, malitia autem parvuli estote,
sensibus autem perfecti. Sed caritas non pertinet ad sensum, sed
magis ad affectum. Ergo videtur quod perfectio Christianae vitae non
consistat principaliter in caritate.
2. Praeterea, ad Ephes. ult. dicitur, accipite armaturam Dei,
ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. De
armatura autem Dei subiungit dicens, state succincti lumbos vestros in
veritate, et induite loricam iustitiae, in omnibus sumentes scutum
fidei. Ergo perfectio Christianae vitae non solum attenditur secundum
caritatem, sed etiam secundum alias virtutes.
3. Praeterea, virtutes specificantur per actus, sicut et alii
habitus. Sed Iac. I dicitur quod patientia opus perfectum habet.
Ergo videtur quod status perfectionis attendatur magis secundum
patientiam.
Sed contra est quod dicitur ad Coloss. III, super omnia,
caritatem habete, quae est vinculum perfectionis, quia scilicet omnes
alias virtutes quodammodo ligat in unitatem perfectam.
Respondeo dicendum quod unumquodque dicitur esse perfectum inquantum
attingit proprium finem, qui est ultima rei perfectio. Caritas autem
est quae unit nos Deo, qui est ultimus finis humanae mentis, quia qui
manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo, ut dicitur I
Ioan. IV. Et ideo secundum caritatem specialiter attenditur
perfectio vitae Christianae.
Ad primum ergo dicendum quod perfectio humanorum sensuum praecipue in
hoc videtur consistere ut in unitatem veritatis conveniant, secundum
illud I ad Cor. I, sitis perfecti in eodem sensu et in eadem
scientia. Hoc autem fit per caritatem, quae consensum in hominibus
operatur. Et ideo etiam perfectio sensuum radicaliter in perfectione
caritatis radicatur.
Ad secundum dicendum quod dupliciter potest dici aliquis perfectus.
Uno modo, simpliciter, quae quidem perfectio attenditur secundum id
quod pertinet ad ipsam rei naturam; puta si dicatur animal perfectum
quando nihil ei deficit ex dispositione membrorum, et aliis huiusmodi
quae requiruntur ad vitam animalis. Alio modo dicitur aliquid
perfectum secundum quid, quae quidem perfectio attenditur secundum
aliquid exterius adiacens, puta in albedine vel nigredine, vel aliquo
huiusmodi. Vita autem Christiana specialiter in caritate consistit,
per quam anima Deo coniungitur, unde dicitur I Ioan. III, qui
non diligit, manet in morte. Et ideo secundum caritatem simpliciter
attenditur perfectio Christianae vitae, sed secundum alias virtutes
secundum quid. Et quia id quod est simpliciter est principium et
maximum respectu aliorum, inde est quod perfectio caritatis est
principium respectu perfectionis quae attenditur secundum alias
virtutes.
Ad tertium dicendum quod patientia dicitur habere opus perfectum in
ordine ad caritatem, inquantum scilicet ex abundantia caritatis
provenit quod aliquis patienter toleret adversa, secundum illud Rom.
VIII, quis nos separabit a caritate Dei? Tribulatio? An
angustia? et cetera.
|
|