|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus in hac vita
possit esse perfectus. Dicit enim apostolus, I ad Cor. XIII,
cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed in
hac vita non evacuatur quod ex parte est, manet enim in hac vita fides
et spes, quae sunt ex parte. Ergo nullus in hac vita est perfectus.
2. Praeterea, perfectum est cui nihil deest, ut dicitur in III
Physic. Sed nullus est in hac vita cui non desit aliquid, dicitur
enim Iac. III, in multis offendimus omnes; et in Psalmo
dicitur, imperfectum meum viderunt oculi tui. Ergo nullus est in hac
vita perfectus.
3. Praeterea, perfectio vitae Christianae, sicut dictum est,
attenditur secundum caritatem, quae sub se comprehendit dilectionem
Dei et proximi. Sed quantum ad dilectionem Dei, non potest aliquis
perfectam caritatem in hac vita habere, quia, ut Gregorius dicit,
super Ezech., amoris ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem
amat viderit, in amorem ipsius amplius ignescit. Neque etiam quantum
ad dilectionem proximi, quia non possumus in hac vita omnes proximos
actualiter diligere, etsi habitualiter eos diligamus; dilectio autem
habitualis imperfecta est. Ergo videtur quod nullus in hac vita possit
esse perfectus.
Sed contra est quia lex divina non inducit ad impossibile. Inducit
autem ad perfectionem secundum illud Matth. V, estote perfecti,
sicut et pater vester caelestis perfectus est. Ergo videtur quod
aliquis in hac vita possit esse perfectus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, perfectio Christianae
vitae in caritate consistit. Importat autem perfectio quandam
universalitatem, quia, ut dicitur in III Physic., perfectum est
cui nihil deest, potest ergo triplex perfectio considerari. Una
quidem absoluta, quae attenditur non solum secundum totalitatem ex
parte diligentis, sed etiam ex parte diligibilis, prout scilicet Deus
tantum diligitur quantum diligibilis est. Et talis perfectio non est
possibilis alicui creaturae, sed competit soli Deo, in quo bonum
integraliter et essentialiter invenitur. Alia autem est perfectio quae
attenditur secundum totalitatem absolutam ex parte diligentis, prout
scilicet affectus secundum totum suum posse semper actualiter tendit in
Deum. Et talis perfectio non est possibilis in via, sed erit in
patria. Tertia autem perfectio est, quae neque attenditur secundum
totalitatem ex parte diligibilis, neque secundum totalitatem ex parte
diligentis quantum ad hoc quod semper actu feratur in Deum, sed
quantum ad hoc quod excludantur ea quae repugnant motui dilectionis in
Deum; sicut Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaest.,
quod venenum caritatis est cupiditas, perfectio nulla cupiditas. Et
talis perfectio potest in hac vita haberi. Et hoc dupliciter. Uno
modo, inquantum ab affectu hominis excluditur omne illud quod caritati
contrariatur, sicut est peccatum mortale. Et sine tali perfectione
caritas esse non potest. Unde est de necessitate salutis. Alio
modo, inquantum ab affectu hominis excluditur non solum illud quod est
caritati contrarium, sed etiam omne illud quod impedit ne affectus
mentis totaliter dirigatur ad Deum. Sine qua perfectione caritas esse
potest, puta in incipientibus et proficientibus.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ibi loquitur de perfectione
patriae, quae non est in via possibilis.
Ad secundum dicendum quod illi qui sunt in hac vita perfecti, in
multis dicuntur offendere secundum peccata venialia, quae consequuntur
ex infirmitate praesentis vitae. Et quantum ad hoc etiam habent
aliquid imperfectum, per comparationem ad perfectionem patriae.
Ad tertium dicendum quod sicut modus praesentis vitae non patitur ut
homo semper actu feratur in Deum, ita etiam non patitur quod actu
feratur in omnes proximos singillatim, sed sufficit quod feratur
communiter in omnes in universali, et in singulos habitualiter et
secundum animi praeparationem. Potest autem etiam circa dilectionem
proximi duplex perfectio attendi sicut et circa dilectionem Dei. Una
quidem, sine qua caritas esse non potest, ut scilicet homo nihil
habeat in affectu quod sit contrarium dilectioni proximi. Alia autem,
sine qua caritas inveniri potest, quae quidem attenditur tripliciter.
Primo quidem, secundum extensionem dilectionis, ut scilicet aliquis
non solum diligat amicos et notos, sed etiam extraneos, et ulterius
inimicos. Hoc enim, ut Augustinus dicit, in Enchirid., est
perfectorum filiorum Dei. Secundo, secundum intensionem, quae
ostenditur ex his quae homo propter proximum contemnit; ut scilicet
homo non solum contemnat exteriora bona propter proximum, sed etiam
afflictiones corporales, et ulterius mortem, secundum illud Ioan.
XV, maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro
amicis suis. Tertio, quantum ad effectum dilectionis, ut scilicet
homo proximis impendat non solum temporalia beneficia, sed etiam
spiritualia, et ulterius seipsum, secundum illud apostoli, II ad
Cor. XII, ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse
pro animabus vestris.
|
|