|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod perfectio viae non
consistit in praeceptis, sed in consiliis. Dicit enim dominus,
Matth. XIX, si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes
et da pauperibus, et veni, sequere me. Sed istud est consilium.
Ergo perfectio attenditur secundum consilia, et non secundum
praecepta.
2. Praeterea, ad observantiam praeceptorum omnes tenentur, cum sint
de necessitate salutis. Si ergo perfectio Christianae vitae consistat
in praeceptis, sequitur quod perfectio sit de necessitate salutis, et
quod omnes ad eam teneantur. Quod patet esse falsum.
3. Praeterea, perfectio Christianae vitae attenditur secundum
caritatem, ut dictum est. Sed perfectio caritatis non videtur
consistere in observantia praeceptorum, quia perfectionem caritatis
praecedit et augmentum et inchoatio ipsius, ut patet per Augustinum,
super canonicam Ioan.; non autem potest caritas inchoari ante
observationem praeceptorum, quia, ut dicitur Ioan. XIV, si quis
diligit me, sermonem meum servabit. Ergo perfectio vitae non
attenditur secundum praecepta, sed secundum consilia.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, diliges dominum Deum tuum
ex toto corde tuo. Et Levit. XIX dicitur, diliges proximum tuum
sicut teipsum. Haec autem sunt duo praecepta de quibus dominus dicit,
Matth. XXII in his duobus praeceptis pendet lex et prophetae.
Perfectio autem caritatis, secundum quam dicitur vita Christiana esse
perfecta, attenditur secundum hoc quod Deum ex toto corde diligamus et
proximum sicut nos ipsos. Ergo videtur quod perfectio consistat in
observantia praeceptorum.
Respondeo dicendum quod perfectio dicitur in aliquo consistere
dupliciter, uno modo, per se et essentialiter; alio modo, secundario
et accidentaliter. Per se quidem et essentialiter consistit perfectio
Christianae vitae in caritate, principaliter quidem secundum
dilectionem Dei, secundario autem secundum dilectionem proximi, de
quibus dantur praecepta principalia divinae legis, ut dictum est. Non
autem dilectio Dei et proximi cadit sub praecepto secundum aliquam
mensuram, ita quod id quod est plus sub consilio remaneat, ut patet ex
ipsa forma praecepti, quae perfectionem demonstrat, ut cum dicitur,
diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, totum enim et perfectum
idem sunt, secundum philosophum, in III Physic.; et cum
dicitur, diliges proximum tuum sicut teipsum, unusquisque enim seipsum
maxime diligit. Et hoc ideo est quia finis praecepti caritas est, ut
apostolus dicit, I ad Tim. I, in fine autem non adhibetur aliqua
mensura, sed solum in his quae sunt ad finem, ut philosophus dicit,
in I Polit.; sicut medicus non adhibet mensuram quantum sanet, sed
quanta medicina vel diaeta utatur ad sanandum. Et sic patet quod
perfectio essentialiter consistit in praeceptis. Unde Augustinus
dicit, in libro de perfectione iustitiae, cur ergo non praeciperetur
homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat?
Secundario autem et instrumentaliter perfectio consistit in consiliis.
Quae omnia, sicut et praecepta, ordinantur ad caritatem, sed aliter
et aliter. Nam praecepta alia ordinantur ad removendum ea quae sunt
caritati contraria, cum quibus scilicet caritas esse non potest,
consilia autem ordinantur ad removendum impedimenta actus caritatis,
quae tamen caritati non contrariantur, sicut est matrimonium,
occupatio negotiorum saecularium, et alia huiusmodi. Unde Augustinus
dicit, in Enchirid., quaecumque mandat Deus, ex quibus unum est,
non moechaberis; et quaecumque non iubentur, sed speciali consilio
monentur, ex quibus unum est, bonum est homini mulierem non tangere,
tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum Deum et proximum propter
Deum, et in hoc saeculo et in futuro. Et inde est quod in
collationibus patrum dicit abbas Moyses, ieiunia, vigiliae,
meditatio Scripturarum, nuditas ac privatio omnium facultatum, non
perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt quia non in ipsis
consistit disciplinae illius finis, sed per illa pervenitur ad finem.
Et supra praemisit quod ad perfectionem caritatis istis gradibus
conscendere nitimur.
Ad primum ergo dicendum quod in illis verbis domini aliquid ponitur
quasi via ad perfectionem, hoc scilicet quod dicitur, vade et vende
omnia quae habes et da pauperibus, aliud autem subditur in quo
perfectio consistit, scilicet quod dicit, et sequere me. Unde
Hieronymus dicit, super Matth., quod quia non sufficit tantum
relinquere, Petrus iungit quod perfectum est, idest, secuti sumus
te. Ambrosius autem, super illud Luc. V, sequere me, dicit,
sequi iubet non corporis gressu, sed mentis affectu, quod fit per
caritatem. Et ideo ex ipso modo loquendi apparet quod consilia sunt
quaedam instrumenta perveniendi ad perfectionem, dum dicitur, si vis
perfectus esse, vade et vende etc., quasi dicat, hoc faciendo ad
hunc finem pervenies.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Perfect. Iustit., perfectio caritatis homini in hac vita
praecipitur, quia recte non curritur si quo currendum est nesciatur.
Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? Cum autem
id quod cadit sub praecepto diversimode possit impleri, non efficitur
transgressor praecepti aliquis ex hoc quod non optimo modo implet, sed
sufficit quod quocumque modo impleat illud. Perfectio autem divinae
dilectionis universaliter quidem cadit sub praecepto, ita quod etiam
perfectio patriae non excluditur ab illo praecepto, ut Augustinus
dicit, sed transgressionem praecepti evadit qui quocumque modo
perfectionem divinae dilectionis attingit. Est aut infimus divinae
dilectionis gradus ut nihil supra eum, aut contra eum, aut aequaliter
ei diligatur, a quo gradu perfectionis qui deficit, nullo modo implet
praeceptum. Est autem aliquis gradus perfectae dilectionis qui non
potest impleri in via, ut dictum est, a quo qui deficit, manifestum
est quod non est transgressor praecepti. Et similiter non est
transgressor praecepti qui non attingit ad medios perfectionis gradus,
dummodo attingat ad infimum.
Ad tertium dicendum quod, sicut homo habet quandam perfectionem suae
naturae statim cum nascitur, quae pertinet ad rationem speciei, est
autem alia perfectio ad quam per augmentum adducitur, ita etiam est
quaedam perfectio caritatis pertinens ad ipsam speciem caritatis, ut
scilicet Deus super omnia diligatur et nihil contra eum ametur; est
autem alia perfectio caritatis, etiam in hac vita, ad quam aliquis per
aliquod spirituale augmentum pervenit, ut puta cum homo etiam a rebus
licitis abstinet, ut liberius divinis obsequiis vacet.
|
|