|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quicumque est
perfectus, sit in statu perfectionis. Sicut enim per augmentum
corporale pervenitur ad perfectionem corporalem, ita per augmentum
spirituale pervenitur ad perfectionem spiritualem, ut dictum est. Sed
post augmentum corporale aliquis dicitur esse in statu perfectae
aetatis. Ergo etiam videtur quod post augmentum spirituale, cum quis
iam adeptus est perfectionem, sit in statu perfectionis.
2. Praeterea, eadem ratione qua aliquid movetur de contrario in
contrarium, movetur etiam aliquid de minori ad maius, ut dicitur in V
Physic. Sed quando aliquis transmutatur de peccato ad gratiam,
dicitur mutare statum, prout distinguitur status culpae et status
gratiae. Ergo videtur quod, pari ratione, cum aliquis proficit de
minori gratia ad maiorem quousque perveniat ad perfectum, quod
adipiscatur perfectionis statum.
3. Praeterea, statum adipiscitur aliquis ex hoc quod a servitute
liberatur. Sed per caritatem aliquis liberatur a servitute peccati,
quia universa delicta operit caritas, ut dicitur Prov. X. Sed
perfectus dicitur aliquis secundum caritatem, ut dictum est. Ergo
videtur quod quicumque habeat perfectionem, ex hoc ipso habeat
perfectionis statum.
Sed contra est quod aliqui sunt in statu perfectionis qui omnino
caritate et gratia carent, sicut mali episcopi aut mali religiosi.
Ergo videtur quod e contrario aliqui habent perfectionem vitae qui
tamen non habent perfectionis statum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status proprie
pertinet ad conditionem libertatis vel servitutis. Spiritualis autem
libertas aut servitus potest in homine attendi dupliciter, uno modo,
secundum id quod interius agitur; alio modo, secundum id quod agitur
exterius. Et quia, ut dicitur I Reg. XVI, homines vident ea
quae parent, sed Deus intuetur cor, inde est quod secundum interiorem
hominis dispositionem accipitur conditio spiritualis status in homine
per comparationem ad iudicium divinum, secundum autem ea quae exterius
aguntur, accipitur spiritualis status in homine per comparationem ad
Ecclesiam. Et sic nunc de statibus loquimur, prout scilicet ex
diversitate statuum quaedam Ecclesiae pulchritudo consurgit. Est
autem considerandum quod, quantum ad homines, ad hoc quod aliquis
adipiscatur statum libertatis vel servitutis, requiritur, primo
quidem, aliqua obligatio vel absolutio. Non enim ex hoc quod aliquis
servit alicui, efficitur servus, quia etiam liberi serviunt secundum
illud Galat. V, per caritatem spiritus servite invicem. Neque
etiam ex hoc quod aliquis desinit servire, efficitur liber, sicut
patet de servis fugitivis. Sed ille proprie est servus qui obligatur
ad serviendum, et ille est liber qui a servitute absolvitur. Secundo
requiritur quod obligatio praedicta cum aliqua solemnitate fiat, sicut
et ceteris quae inter homines obtinent perpetuam firmitatem, quaedam
solemnitas adhibetur. Sic igitur et in statu perfectionis proprie
dicitur esse aliquis, non ex hoc quod habet actum dilectionis
perfectae, sed ex hoc quod obligat se perpetuo, cum aliqua
solemnitate, ad ea quae sunt perfectionis. Contingit etiam quod
aliqui se obligant qui non servant, et aliqui implent ad quod non se
obligaverunt, ut patet Matth. XXI de duobus filiis, quorum unus
patri dicenti, operare in vinea, respondit nolo, postea abiit; alter
autem respondens ait, eo, et non ivit. Et ideo nihil prohibet
aliquos esse perfectos qui non sunt in statu perfectionis, et aliquos
esse in statu perfectionis qui non sunt perfecti.
Ad primum ergo dicendum quod per augmentum corporale aliquis proficit
in his quae pertinent ad naturam, et ideo adipiscitur naturae statum,
praesertim quia quod est secundum naturam, quodammodo immutabile est,
inquantum natura determinatur ad unum. Et similiter per augmentum
spirituale interius aliquis adipiscitur perfectionis statum quantum ad
divinum iudicium. Sed quantum ad distinctiones ecclesiasticorum
statuum, non adipiscitur aliquis statum perfectionis nisi per augmentum
in his quae exterius aguntur.
Ad secundum dicendum quod illa etiam ratio procedit quantum ad
interiorem statum. Et tamen, cum aliquis transit de peccato ad
gratiam, transit de servitute ad libertatem, quod non contingit per
simplicem profectum gratiae, nisi cum aliquis se obligat ad ea quae
sunt gratiae.
Ad tertium dicendum quod illa etiam ratio procedit quantum ad
interiorem statum. Et tamen, licet caritas variet conditionem
spiritualis servitutis et libertatis, hoc tamen non facit caritatis
augmentum.
|
|