|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod praelati et religiosi
non sint in statu perfectionis. Status enim perfectionis distinguitur
contra statum incipientium et proficientium. Sed non sunt aliqua
genera hominum deputata specialiter statui proficientium vel
incipientium. Ergo videtur quod nec etiam debeant esse aliqua genera
hominum deputata statui perfectionis.
2. Praeterea, status exterior debet interiori statui respondere,
alioquin incurritur mendacium, quod non solum est in falsis verbis,
sed etiam in simulatis operibus, ut Ambrosius dicit, in quodam
sermone. Sed multi sunt praelati vel religiosi qui non habent
interiorem perfectionem caritatis. Si ergo omnes religiosi et praelati
sunt in statu perfectionis, sequeretur quod quicumque eorum non sunt
perfecti, sint in peccato mortali, tanquam simulatores et mendaces.
3. Praeterea, perfectio secundum caritatem attenditur, ut supra
habitum est. Sed perfectissima caritas videtur esse in martyribus,
secundum illud Ioan. XV, maiorem dilectionem nemo habet quam ut
animam suam ponat quis pro amicis suis. Et super illud Heb. XII,
nondum enim usque ad sanguinem etc., dicit Glossa, perfectior in hac
vita dilectio nulla est ea ad quam sancti martyres pervenerunt, qui
contra peccatum usque ad sanguinem certaverunt. Ergo videtur quod
magis debeat attribui perfectionis status martyribus quam religiosis et
episcopis.
Sed contra est quod Dionysius, in V cap. Eccles. Hier.,
attribuit perfectionem episcopis tanquam perfectoribus. Et in VI
cap. eiusdem libri, attribuit perfectionem religiosis, quos vocat
monachos vel Therapeutas, idest, Deo famulantes, tanquam
perfectis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad statum perfectionis
requiritur obligatio perpetua ad ea quae sunt perfectionis, cum aliqua
solemnitate. Utrumque autem horum competit et religiosis et
episcopis. Religiosi enim voto se adstringunt ad hoc quod a rebus
saecularibus abstineant quibus licite uti poterant, ad hoc quod
liberius Deo vacent, in quo consistit perfectio praesentis vitae.
Unde Dionysius dicit, VI cap. Eccles. Hier., de religiosis
loquens, alii quidem Therapeutas, idest famulos, ex Dei puro
servitio et famulatu, alii vero monachos ipsos nominant, ex
indivisibili et singulari vita uniente ipsos, indivisibilium sanctis
convolutionibus, idest contemplationibus, ad deiformem unitatem et
amabilem Deo perfectionem. Horum etiam obligatio fit cum quadam
solemnitate professionis et benedictionis. Unde et ibidem subdit
Dionysius, propter quod, perfectam ipsis donans gratiam, sancta
legislatio quadam ipsos dignata est sanctificativa invocatione.
Similiter etiam et episcopi obligant se ad ea quae sunt perfectionis,
pastorale assumentes officium, ad quod pertinet ut animam suam ponat
pastor pro ovibus suis, sicut dicitur Ioan. X. Unde apostolus
dicit, I ad Tim. ult., confessus es bonam confessionem coram
multis testibus, idest in tua ordinatione, ut Glossa ibidem dicit.
Adhibetur etiam quaedam solemnitas consecrationis simul cum professione
praedicta, secundum illud II ad Tim. I, resuscites gratiam Dei
quae est in te per impositionem manuum mearum, quod Glossa exponit de
gratia episcopali. Et Dionysius dicit, V cap. Eccles. Hier.,
quod summus sacerdos, idest episcopus, in sua ordinatione habet
eloquiorum super caput sanctissimam superpositionem, ut significetur
quod ipse est participativus integre totius hierarchiae virtutis, et
quod ipse non solum sit illuminativus omnium quae pertinent ad sanctas
locutiones et actiones, sed quod etiam haec aliis tradat.
Ad primum ergo dicendum quod inchoatio et augmentum non quaeritur
propter se, sed propter perfectionem. Et ideo ad solum perfectionis
statum aliqui homines cum quadam obligatione et solemnitate assumuntur.
Ad secundum dicendum quod homines statum perfectionis assumunt, non
quasi profitentes se esse perfectos, sed quasi profitentes se ad
perfectionem tendere. Unde et apostolus dicit, ad Philipp. III,
non quod iam comprehenderim, aut perfectus sim, sequor autem, si quo
modo comprehendam. Et postea subdit, quicumque ergo perfecti sumus,
hoc sentiamus. Unde non committit aliquis mendacium vel simulationem
ex hoc quod non est perfectus qui statum perfectionis assumit, sed ex
eo quod ab intentione perfectionis animum revocat.
Ad tertium dicendum quod martyrium in actu perfectissimo caritatis
consistit. Actus autem perfectionis non sufficit ad statum faciendum,
ut dictum est.
|
|