|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod omnes praelati
ecclesiastici sint in statu perfectionis. Dicit enim Hieronymus,
super Epist. ad Tit., olim idem presbyter qui et episcopus, et
postea subdit, sicut ergo presbyteri sciunt se Ecclesiae consuetudine
ei qui sibi praepositus fuerit, esse subiectos; ita episcopi noverint
se magis consuetudine quam dispensationis dominicae veritate presbyteris
esse maiores, et in communi debere Ecclesiam regere. Sed episcopi
sunt in statu perfectionis. Ergo et presbyteri habentes curam
animarum.
2. Praeterea, sicut episcopi suscipiunt curam animarum cum
consecratione, ita etiam et presbyteri curati, et etiam archidiaconi,
de quibus, super illud Act. VI, considerate, fratres, viros boni
testimonii septem etc., dicit Glossa, hic decernebant apostoli per
Ecclesiam constitui septem diacones, qui essent sublimioris gradus,
et quasi columnae proximi circa aram. Ergo videtur quod ipsi etiam
sint in statu perfectionis.
3. Praeterea, sicut episcopi obligantur ad hoc quod animam suam
ponant pro ovibus suis, ita et presbyteri curati et archidiaconi. Sed
hoc pertinet ad perfectionem caritatis, ut dictum est. Ergo videtur
quod etiam presbyteri curati et archidiaconi sint in statu
perfectionis.
Sed contra est quod dicit Dionysius, V cap. Eccles. Hier.,
pontificum quidem ordo consummativus est et perfectivus; sacerdotum
autem illuminativus et lucidativus; ministrantium vero purgativus et
discretivus. Ex quo patet quod perfectio solis episcopis attribuitur.
Respondeo dicendum quod in presbyteris et diaconibus habentibus curam
animarum, duo possunt considerari, scilicet ordo, et cura. Ordo
autem ipse ordinatur ad quendam actum in divinis officiis; unde supra
dictum est quod distinctio ordinum sub distinctione officiorum
continetur. Unde per hoc quod aliqui accipiunt sacrum ordinem,
accipiunt potestatem quosdam sacros actus perficiendi, non autem
obligantur ex hoc ipso ad ea quae sunt perfectionis, nisi quatenus,
apud Occidentalem Ecclesiam, in susceptione sacri ordinis emittitur
continentiae votum, quod est unum eorum quae ad perfectionem
pertinent, ut infra dicetur. Unde patet quod ex hoc quod aliquis
accipit sacrum ordinem, non ponitur simpliciter in statu perfectionis,
quamvis interior perfectio ad hoc requiratur quod aliquis digne
huiusmodi actus exerceat. Similiter etiam nec ex parte curae quam
suscipiunt, ponuntur in statu perfectionis. Non enim obligantur ex
hoc ipso vinculo perpetui voti ad hoc quod curam animarum retineant,
sed possunt eam deserere, vel transeundo ad religionem, etiam absque
licentia episcopi, ut habetur in decretis, XIX Caus. qu. II;
et etiam, cum licentia episcopi, potest aliquis archidiaconatum vel
parochiam dimittere et simplicem praebendam accipere sine cura. Quod
nullo modo liceret si esset in statu perfectionis, nemo enim mittens
manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei, ut dicitur
Luc. IX. Episcopi autem, quia sunt in statu perfectionis, non
nisi auctoritate summi pontificis, ad quem etiam pertinet in votis
perpetuis dispensare, possunt episcopalem curam deserere, et ex certis
causis, ut infra dicetur. Unde manifestum est quod non omnes praelati
sunt in statu perfectionis, sed soli episcopi.
Ad primum ergo dicendum quod de presbytero et episcopo dupliciter loqui
possumus. Uno modo, quantum ad nomen. Et sic olim non
distinguebantur episcopi et presbyteri. Nam episcopi dicuntur ex eo
quod superintendunt, sicut Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei,
presbyteri autem in Graeco dicuntur quasi seniores. Unde et apostolus
communiter utitur nomine presbyterorum quantum ad utrosque, cum dicit,
I ad Tim. V, qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni
habeantur. Et similiter etiam nomine episcoporum, unde dicit, Act.
XX, presbyteris Ecclesiae Ephesinae loquens, attendite vobis et
universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere
Ecclesiam Dei. Sed secundum rem, semper inter eos fuit distinctio,
etiam tempore apostolorum, ut patet per Dionysium, V cap. Eccles.
Hier. Et Luc. X, super illud, post haec autem designavit dominus
etc., dicit Glossa, sicut in apostolis forma est episcoporum, sic
in septuagintaduobus discipulis forma est presbyterorum secundi
ordinis. Postmodum tamen, ad schisma vitandum, necessarium fuit ut
etiam nomina distinguerentur, ut scilicet maiores dicerentur episcopi.
Minores autem dicuntur presbyteri. Dicere autem presbyteros non
differre ab episcopis, inter dogmata haeretica numerat Augustinus, in
libro de Haeres., ubi dicit quod Aeriani dicebant presbyterum ab
episcopo nulla differentia debere discerni.
Ad secundum dicendum quod episcopi principaliter habent curam omnium
suae dioecesis, presbyteri autem curati et archidiaconi habent aliquas
subministrationes sub episcopis. Unde super illud I ad Cor.
XII, alii opitulationes, alii gubernationes, dicit Glossa,
opitulationes, idest, eos qui maioribus ferunt opem, ut Titus
apostolo, vel archidiaconi episcopis. Gubernationes, scilicet
minorum personarum praelationes, ut presbyteri sunt, qui plebi
documento sunt. Et Dionysius dicit, V cap. Eccles. Hier.,
quod sicut universam hierarchiam videmus in Iesu terminatam, ita
unamquamque in proprio divino hierarcha, idest episcopo. Et XVI,
qu. I, dicitur, omnibus presbyteris et diaconibus attendendum est ut
nihil absque proprii episcopi licentia agant. Ex quo patet quod ita se
habent ad episcopum sicut ballivi vel praepositi ad regem. Et propter
hoc, sicut in mundanis potestatibus solus rex solemnem benedictionem
accipit, alii vero per simplicem commissionem instituuntur; ita etiam
in Ecclesia cura episcopalis cum solemnitate consecrationis
committitur, cura autem archidiaconatus vel plebanatus cum simplici
iniunctione. Consecrantur tamen in susceptione ordinis, etiam
antequam curam habeant.
Ad tertium dicendum quod sicut plebani et archidiaconi non habent
principaliter curam, sed administrationem quandam secundum quod eis ab
episcopo committitur; ita etiam ad eos non pertinet principaliter
pastorale officium, nec obligatio ponendi animam pro ovibus, sed
inquantum participant de cura. Unde magis habent quoddam officium ad
perfectionem pertinens, quam obtineant perfectionis statum.
|
|