|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod status religiosorum sit
perfectior quam status praelatorum. Dominus enim dicit, Matth.
XIX, si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da
pauperibus, quod faciunt religiosi. Non autem ad hoc tenentur
episcopi, dicitur enim XII, qu. I, episcopi de rebus propriis
vel acquisitis, vel quidquid de proprio habent, heredibus suis
derelinquant. Ergo religiosi sunt in perfectiori statu quam episcopi.
2. Praeterea, perfectio principalius consistit in dilectione Dei
quam in dilectione proximi. Sed status religiosorum directe ordinatur
ad dilectionem Dei, unde et ex Dei servitio et famulatu nominantur,
ut Dionysius dicit, VI cap. Eccles. Hier. Status autem
episcoporum videtur ordinari ad dilectionem proximi, cuius curae
superintendunt, unde et nominantur, ut patet per Augustinum, XIX
de Civ. Dei. Ergo videtur quod status religiosorum sit perfectior
quam status episcoporum.
3. Praeterea, status religiosorum ordinatur ad vitam
contemplativam, quae potior est quam vita activa, ad quam ordinatur
status episcoporum, dicit enim Gregorius, in Pastoral., quod per
activam vitam prodesse proximis cupiens Isaias officium praedicationis
appetiit, per contemplationem vero Ieremias, amori conditoris sedulo
inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat, contradicit.
Ergo videtur quod status religiosorum sit perfectior quam status
episcoporum.
Sed contra, nulli licet a maiori statu ad minorem transire, hoc enim
esset retro aspicere. Sed potest aliquis a statu religionis transire
ad statum episcopalem, dicitur enim XVIII, qu. I, quod sacra
ordinatio de monacho episcopum facit. Ergo status episcoporum est
perfectior quam religiosorum.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XII super Gen.
ad Litt., semper agens praestantius est patiente. In genere autem
perfectionis, episcopi, secundum Dionysium, se habent ut
perfectores, religiosi autem ut perfecti, quorum unum pertinet ad
actionem, alterum autem ad passionem. Unde manifestum est quod status
perfectionis potius est in episcopis quam in religiosis.
Ad primum ergo dicendum quod abrenuntiatio propriarum facultatum
dupliciter considerari potest. Uno modo, secundum quod est in actu.
Et sic in ea non consistit essentialiter perfectio, sed est quoddam
perfectionis instrumentum, sicut supra dictum est. Et ideo nihil
prohibet statum perfectionis esse sine abrenuntiatione propriorum. Sic
etiam dicendum est de aliis exterioribus observantiis. Alio modo
potest considerari secundum praeparationem animi, ut scilicet homo sit
paratus, si opus fuerit, omnia dimittere vel distribuere. Et hoc
pertinet directe ad perfectionem. Unde Augustinus dicit, in libro de
quaest. Evang., ostendit dominus filios sapientiae intelligere non
in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate
tolerandi inopiam. Unde et apostolus dicit, scio abundare et penuriam
pati. Ad hoc autem maxime tenentur episcopi, quod omnia sua pro
honore Dei et salute sui gregis contemnant, cum opus fuerit, vel
pauperibus sui gregis largiendo, vel rapinam bonorum suorum cum gaudio
sustinendo.
Ad secundum dicendum quod hoc ipsum quod episcopi intendunt his quae
pertinent ad proximorum dilectionem, provenit ex abundantia dilectionis
divinae. Unde dominus primo a Petro quaesivit an eum diligeret, et
postea ei gregis curam commisit. Et Gregorius dicit, in
Pastoral., si dilectionis est testimonium cura pastoris, quisquis,
virtutibus pollens, gregem Dei renuit pascere, pastorem summum
convincitur non amare. Hoc autem est maioris dilectionis signum, ut
homo propter amicum etiam alii serviat, quam etiam si soli amico velit
servire.
Ad tertium dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in Pastoral.,
sit praesul actione praecipuus, prae cunctis contemplatione suspensus,
quia ad ipsos pertinet non solum propter seipsos, sed etiam propter
instructionem aliorum contemplari. Unde Gregorius dicit, super
Ezech., quod de perfectis viris post contemplationem suam redeuntibus
dicitur, memoriam suavitatis tuae eructabunt.
|
|