|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod etiam presbyteri curati
et archidiaconi sint maioris perfectionis quam religiosi. Dicit enim
Chrysostomus, in suo dialogo, si talem mihi aliquem adducas monachum
qualis, ut secundum exaggerationem dicam, Elias fuit, non tamen illi
comparandus est qui, traditus populis et multorum peccata ferre
compulsus, immobilis perseverat et fortis. Et parum post dicit, si
quis mihi proponeret optionem ubi mallem placere, in officio
sacerdotali an in solitudine monachorum, sine comparatione eligerem
illud quod prius dixi. Et in eodem libro dicit, si quis bene
administrato sacerdotio illius propositi, scilicet monachalis, sudores
conferat, tantum eos distare reperiet quantum inter privatum distat et
regem. Ergo videtur quod sacerdotes habentes curam animarum sint
perfectiores religiosis.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in epistola ad Valerium, cogitet
religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita, maxime hoc tempore,
difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut
diaconi officio, sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur
quo noster imperator iubet. Non ergo religiosi sunt perfectiores
presbyteris aut diaconibus.
3. Praeterea, Augustinus dicit, ad Aurelium, nimis dolendum
est, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus, et tam gravi
contumelia clericos dignos putamus, ut scilicet dicatur quod malus
monachus bonus clericus est, cum aliquando bonus etiam monachus vix
bonum clericum faciat. Et paulo ante praemittit, non esse viam dandam
servis Dei, idest monachis, ut se facilius putent eligi ad aliquid
melius, scilicet clericatum, si facti fuerint deteriores, scilicet
abiecto monachatu. Ergo videtur quod illi qui sunt in statu
clericali, sint perfectiores religiosis.
4. Praeterea, non licet de statu maiori ad minorem transire. Sed
de statu monastico transire licet ad officium presbyteri curam
habentis, ut patet XVI, qu. I, ex decreto Gelasii Papae, qui
dicit, si quis monachus fuerit qui, venerabilis vitae merito,
sacerdotio dignus praevideatur; et abbas sub cuius imperio regi
Christo militat, illum fieri presbyterum petierit, ab episcopo debet
eligi, et in loco quo iudicaverit ordinari. Et Hieronymus dicit, ad
rusticum monachum, sic vive in monasterio ut clericus esse merearis.
Ergo presbyteri curati et archidiaconi sunt perfectiores religiosis.
5. Praeterea, episcopi sunt in statu perfectiori quam religiosi, ut
ex supra dictis patet. Sed presbyteri curati et archidiaconi, ex eo
quod habent curam animarum, similiores sunt episcopis quam religiosi.
Ergo sunt maioris perfectionis.
6. Praeterea, virtus consistit circa difficile et bonum, ut dicitur
in II Ethic. Sed difficilius est quod aliquis bene vivat in officio
presbyteri curati vel archidiaconi quam in statu religionis. Ergo
presbyteri curati vel archidiaconi sunt perfectioris virtutis quam
religiosi.
Sed contra est quod dicitur XIX, qu. II, cap. duae, si quis
in Ecclesia sua sub episcopo populum retinet et saeculariter vivit,
si, afflatus spiritu sancto, in aliquo monasterio vel regulari
canonica salvari se voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio
exigit ut publica constringatur. Sed non ducitur aliquis a lege
spiritus sancti, quae ibi dicitur lex privata, nisi in aliquid
perfectius. Ergo videtur quod religiosi sint perfectiores quam
archidiaconi vel presbyteri curati.
Respondeo dicendum quod comparatio supereminentiae non habet locum
inter aliquos ex ea parte in qua conveniunt, sed ex ea parte in qua
differunt. In presbyteris autem curatis et archidiaconis tria est
considerare, scilicet statum, ordinem et officium. Ad statum
pertinet quod saeculares sunt; ad ordinem, quod sunt sacerdotes vel
diaconi; ad officium, quod curam animarum habent sibi commissam. Si
igitur ex alia parte ponamus statu religiosum, ordine diaconum vel
sacerdotem, officio curam animarum habentem, sicut plerique monachi et
canonici regulares habent, in primo quidem excellit, in aliis autem
par erit. Si autem differat secundus a primo statu et officio,
conveniat autem ordine, sicut sunt religiosi sacerdotes et diaconi
curam animarum non habentes, manifestum est quod secundus primo erit
statu quidem excellentior officio autem minor, ordine vero aequalis.
Est ergo considerandum quae praeeminentia potior sit, utrum status,
vel officii. Circa quod duo attendenda videntur, scilicet bonitas et
difficultas. Si ergo fiat comparatio secundum bonitatem, sic
praefertur status religionis officio presbyteri curati vel
archidiaconi, quia religiosus totam vitam suam obligat ad perfectionis
studium; presbyter autem curatus vel archidiaconus non obligat totam
vitam suam ad curam animarum, sicut episcopus; nec etiam ei competit
principalem curam subditorum habere, sicut episcopis; sed quaedam
particularia circa curam animarum eorum officio committuntur, ut ex
dictis patet. Et ideo comparatio status religionis ad eorum officium
est sicut universalis ad particulare, et sicut holocausti ad
sacrificium, quod est minus holocausto, ut patet per Gregorium,
super Ezech. Unde et XIX, qu. I, dicitur, clericis qui
monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt,
liberos eis ab episcopo in monasteriis oportet largiri ingressus. Sed
haec comparatio intelligenda est secundum genus operis. Nam secundum
caritatem operantis, contingit quandoque quod opus ex genere suo minus
existens, magis est meritorium, si ex maiori caritate fiat. Si vero
attendatur difficultas bene conversandi in religione, et in officio
habentis curam animarum, sic difficilius est bene conversari cum cura
animarum, propter exteriora pericula, quamvis conversatio religionis
sit difficilior quantum ad ipsum genus operis, propter arctitudinem
observantiae regularis. Si vero religiosus etiam ordine careat, sicut
patet de conversis religionum, sic manifestum est excellere
praeeminentiam ordinis quantum ad dignitatem, quia per sacrum ordinem
aliquis deputatur ad dignissima ministeria, quibus ipsi Christo
servitur in sacramento altaris, ad quod requiritur maior sanctitas
interior quam requirat etiam religionis status; quia, sicut Dionysius
dicit, VI cap. Eccles. Hier., monasticus ordo debet sequi
sacerdotales ordines, et ad eorum imitationem in divina ascendere.
Unde gravius peccat, ceteris paribus, clericus in sacris ordinibus
constitutus, si aliquid contrarium sanctitati agat, quam aliquis
religiosus qui non habet ordinem sacrum, quamvis laicus religiosus
teneatur ad observantias regulares, ad quas illi qui sunt in sacris
ordinibus non tenentur.
Ad primum ergo dicendum quod ad illas auctoritates Chrysostomi
breviter responderi posset quod non loquitur de sacerdote curato minoris
ordinis, sed de episcopo, qui dicitur summus sacerdos. Et hoc
convenit intentioni illius libri, in quo consolatur se et Basilium de
hoc quod erant in episcopos electi. Sed hoc praetermisso, dicendum
est quod loquitur quantum ad difficultatem. Praemittit enim, cum
fuerit gubernator in mediis fluctibus et de tempestate navem liberare
potuerit, tunc merito testimonium perfecti gubernatoris ab omnibus
promeretur. Et post concludit quod supra positum est de monacho, qui
non est comparandus illi qui, traditus populis, immobilis perseverat,
et subdit causam, quia sicut in tranquillitate, ita in tempestate
gubernavit seipsum. Ex quo nihil aliud ostendi potest nisi quod
periculosior est status habentis curam animarum quam monachi, in maiori
autem periculo innocentem se servare est maioris virtutis indicium.
Sed hoc etiam ad magnitudinem virtutis pertinet, quod aliquis vitet
pericula religionem intrando. Unde non dicit quod mallet esse in
officio sacerdotali quam in solitudine monachorum, sed quod mallet
placere in hoc quam in illo, quia hoc est maioris virtutis argumentum.
Ad secundum dicendum quod etiam illa auctoritas Augustini manifeste
loquitur quantum ad difficultatem, quae ostendit magnitudinem virtutis
in his qui bene conversantur, sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi comparat monachos clericis
quantum ad distantiam ordinis, non quantum ad distantiam religionis et
saecularis vitae.
Ad quartum dicendum quod illi qui a statu religionis assumuntur ad
curam animarum, cum prius essent in sacris ordinibus constituti
assequuntur aliquid quod prius non habebant, scilicet officium curae,
non autem deponunt quod prius habebant, scilicet religionis statum;
dicitur enim in decretis, XVI causa, qu. I, de monachis qui,
diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordines
pervenerint, statuimus non debere eos a priori proposito discedere.
Sed presbyteri curati vel archidiaconi, quando religionem
ingrediuntur, curam deponunt ut adipiscantur perfectionem status.
Unde ex hoc ipso excellentia ex parte religionis ostenditur. In hoc
autem quod religiosi laici assumuntur ad clericatum et sacros ordines,
manifeste promoventur ad melius, sicut supra dictum est. Et hoc
ostenditur ex ipso modo loquendi, cum Hieronymus dicit, sic in
monasterio vive ut clericus esse merearis.
Ad quintum dicendum quod presbyteri curati et archidiaconi sunt
similiores episcopis quam religiosi quantum ad aliquid, scilicet
quantum ad curam animarum, quam secundario habent. Sed quantum ad
perpetuam obligationem, quae requiritur ad statum perfectionis,
similiores sunt episcopo religiosi, ut ex supra dictis patet.
Ad sextum dicendum quod difficultas quae est ex arduitate operis,
addit ad perfectionem virtutis. Difficultas autem quae provenit ex
exterioribus impedimentis, quandoque quidem diminuit perfectionem
virtutis, puta cum aliquis non tantum virtutem amat ut impedimenta
virtutis declinare velit, secundum illud apostoli, I ad Cor. IX,
omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Quandoque vero
est signum perfectionis virtutis, puta cum alicui ex inopinato vel ex
necessaria causa impedimenta virtutis occurrunt, propter quae tamen a
virtute non declinat. In statu autem religionis est maior difficultas
ex arduitate operum, sed in his qui in saeculo vivunt qualitercumque,
est maior difficultas ex impedimentis virtutis, quae religiosi provide
vitaverunt.
|
|